Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 434.
| |
[pagina 95]
| |
eo morem gerere voluerim; quae sanè aliàs lubens exposuissem. Fatebatur quisque se in alio studio hodie occupatum esse, quò minus ad res Mathematicas inquirendas intenti esse possent: ideoque se pro tempore talia libenter deflectere, donec ipsis aliquando fortè majus ocium absque dispendio concederetur: ac idcirco se hac in re nullius gloriae fuisse cupidos. Quoniam verò dictam Domini Sluzij quaestionem, cujus tangentem, quadraturam, ac gravitatis centrum te invenisse mihi scripseras, etiam à me Geometris, quos isthic novi, proponi volueris, deesse nolui, quin in re adeò levi tibi obtemperarem; quo itaque nomine uterque eam sibi quaerendam suscepit. Quantum autem ad postremas tuas, quas ad me dedisti, quoniam ipsas praeter Domini Slusij verba, quae in responsum ad 3 Domini Huddenij quaestiones dedit, aliquid continere non deprehendi, quo minus id utrique supra dictorum Mathematicorum (tunc praesentium) communicandum judicarem, cum tua illìc circa praedictas quaestiones solutio illâ Slusij multò copiosior mihi videretur, potestatem ipsis ad illas tuas literas respondendi reliqui. Quod itaque ab utroque eorum à me acceptum responsum tibi rursus libens sistoGa naar voetnoot1), quò scrupulosum me intelligas in eorum inventis perperam tibi transcribendis, ut et desidiosum, attamen candidum et liberalem, quippe fusè ac ingenuè inventa eorum ipsissimis illorum verbis procul omni fuco coram te exponentem. Si quas autem ad eos digneris literas dare, aut ex penu tuo vicissim nonnulla tuorum inventorum ijs depromere, tuas ad illorum manus pervenire curabo. Porrò novum à te circa Parabolam inventum, de quo Slusius meminit ac in cujus demonstrationibus conscribendis te occupatum fuisse innuis, est quod ex te intelligere summopere desiderem. Caeterum si microscopium, quod ipsemet parasti tibi, et à quoquam optimum commendari audio, commodari mihi non denegaveris, brevi illud tibi, si vel ipsemet eo impraesentiarum non utaris, in integrum cum omnimoda gratiarum actione restitutum iri, polliceor. Vale.
Lugd. Bat. 11 Decemb. 1657.
A Monsieur Monsieur, Christianus Hugenius, ten huijse van de Heer van Zuijlechem op t' pleyn In s' Gravenhage. cito cito port |
|