Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 395.
| |
[pagina 38]
| |
ϰατασϰευη nostrae longè dissimilis est; altera vero licet aliquatenus cum posteriore mea congruat dum scilicet in obtuso angulo molitur quod ego in acuto perfeceram. De integro novo tamen calculo indagare eam necesse habuisti. quod ut faceres venire tibi in mentem non potuisset nisi multo me melius subtiliusque totum hoc aequationum negotium perpendisses. ad elegantissimum illud alterum problema de inveniendo puncto a quo &c. Hoc tantum in praesens quod respondeam habeo, nempe me cum locos Planos Apollonij singulos ad analysin exigerem, illum quoque locum de punctis quotlibet, verum eodem in plano datis examinasse, ubi punctum illud minimi determinationem habens semper erat gravitatis centrum punctorum omnium datorum. Neque dubito quin idem obtineat in tuo ProblemateGa naar voetnoot1); quod tamen an ita repereris libenter ex te intellexero. Ob Saturni asseclam coelo in hominum notitiam deductum prolixè mihi nimisque luculenter encomio ut in re tam exigua gratularis. quaenam enim hic laus mea nisi inventis, quod facile ajunt, addidisse aliquid; dum majore cura lentes expolio atque inter se coapto quam fortasse ante hac alijs usu venerit. Neque enim nisi duobus vel summum tribus vitris convexis tubi nostri instructi sunt, cujusmodi cum apud multos jam diu in usu fuerint ac Romae imprimis ubi Daedalum artificemGa naar voetnoot2) nacti feruntur, miror non ante me novum planetam illic animadversum esse. In Anglia nunc certe eumdem observari Professor Oxoniensis J. Wallisius mihi scripsitGa naar voetnoot3), eadem assignata periodo dierum 16; ne mihi solum fidendum putes. Ego autem plurimis hic spectandum prebui in quibus Clarissimo Bullialdo quoque qui nunc in hac urbe commoratur. Utinam vero et Tibi, quo et nobis simul tui videndi copia fiat. Quae Schotenio me dicere volueras, ea nudiustertius ex epistola tua ipsi praelegi, cum visendi novi horologij nostri, penduli perpetui causa huc advenisset. Eum vero nequaquam poenitet Clarissimo Gutschovio fidem adhibuisse, ac praesertim, postquam ea quae mihi miseras ostendi, ut scias te frustra elevare nobis conatum egregium qua praeditus es Geometriae peritiae. Novimus autem non hanc solam tibi adesse, sed cum eruditione multa omnique politiori humanitate conjunctam. Vale vir Eximie, quaque cepisti benevolentia prosequere merito tuo
Tibi addictissimum. |
|