Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 221.
| |
[pagina 327]
| |
te scirem eos inspicere velle mitterem lubens, sed credidi causam esse posse cur nolles. Videntur mihi demonstrationes Fermatij tuis demonstrationibus nequaquam aequiparandae; multa quoque aut perfunctorie nimis tractavisse aut in totum omisisse. In prima tamen Pappi propositione universali, quae legitur in fine paginae 162, aliquid amplius habet nisi fallor quam à te inspectum sit. Non enim
memini videre in tuis, quod si à puncto uno vel duobus rectae duae agantur datum angulum continentes ut AC, BD; habeantque vel inter se datam rationem, vel datum comprehendant spatium, quod tum si unius terminus, puta C, contingat locum planum positione datum etiam alterius terminus D locum planum continget. Haec autem ejusmodi sunt ut etiamsi à te non restituantur, nemo tamen crediturus sit propter difficultatem nimiam praetermissa esse. Vale.
Hagae, 26 Maji 1655. Mijn Heer Mijn Heer Fr. van Schooten Professor der Mathematycken inde Universiteijt
Tot
Leijden. Heeresteegh. |
|