Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 177.
| |
[pagina 270]
| |
mihi maiorem in modum sectio Sphaerae in data ratione secundum methodum tuam, eamque omnibus antefero, quas hactenus vidi, propter simplicitatem constructionis. Perge porrò, Ingeniosissime Hugeni, Geometriam laboribus tuis illustrare, quos certè utilissimos suscepisti: ac ea praesertim studiosè prosequere, quae dioptricam concernunt, quandoquidem in ea materia parum admodum Antiquitati debemus, et â solo Cartesio (quod ultro libens fateor) nuper lucem accepimus. Neque suaderem differri evulgationem eorum, quae sub manibus tibi sunt; audio enim â quodam RomanoGa naar voetnoot3) novam propediem expectari OpticamGa naar voetnoot4), per quem utique nollem aliquid de primae inventionis gloria Tibi subtractum. Quod autem ais nolle te in Jride tua colorum meminisse, nescio an iure facias: Tolle enim Jridi arcum et colores quid erit obsecro, unde Thaumantias dici possit? Est, fateor, res ea Philosophica, sed non iudico tamen impossibile, quibusdam praesuppositis, Geometricis eam discursibus inserere. Sed nolo supervacaneis verbis diutius obstrepere industriae tuae, quam haud dubiè praesentes literae Geometricis chartis insudantem inveniunt, et invitam fortassis abstrahunt. Valetudinem tuam quàm diligentissimè cura, Nobilissime Hugeni, meique indigni memor identidem vive. Dabam Pragae 28 Febr: 1654.
Perillustris ac Generosissimae Dominationis Tuae servus promptissimus Godefridus Aloysius Kinner de Löwenthurn.
Manu propriâ.
Perillustri ac Generosissimo Domino Christiano Hugenio. Domino ac Patrono mihi Colendissimo Observandissimoque.
Hagae Comitis.
sGraven Haage. |
|