Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina XV]
| |
Correspondance 1638-1656 | |
[pagina t.o. 1]
| |
[pagina 1]
| |
No 1.
| |
[pagina 2]
| |
Grata fuisse,
Quam fuit omni
Galliae, et omni
Belgio, et omni,
Qua patet, orbi,
Qui modo laeti
Brachia Patris,
Oscula matris
Implet et haurit,
Regius InfansGa naar voetnoot4).
Macte paternis
Artibus, ô spes,
Sollicitique
Cura Parentis.
Si mea non me
Omina fallunt,
Auguror annis
Non ita multis
Te fore qualem
Nulla dedit nec
Ulla datura est
Terra poetam.
Ad Graviam 24 Sépt. 1638.
Christianulo meo. Te quoque, mel meum,
Te, mei Amores,
Te, pietatis
Viuae character,
Te, venerandae
Matris imago,
Te quoque musas
Atque Heliconis
Ardua castra
Aggredior, te
Non alienis
Viribus usum?
O mihi nondum
Credite tetras
Grammaticorum
Exsuperasse,
Parvule, spinas,
Donec erit Lux
Terra, fretum, sol,
Sidera, coelum,
Donec in isthoc
Orbe laborum
Tristitiaeque
Dulce leuamen
Dîa poesis,
Stabit eritque
Tota superstes,
Tota superbi
Gloria facti.
Si neget hoc te
Tangere quisquam,
Quid tua sit post
Fata futurum,
Scito, Poeta,
Scito, puelle
Candide, belle,
Nec fore cassum
Nunc tibi, quem nunc
Laudo laborem.
Quin, ubi castrisGa naar voetnoot5)
| |
[pagina 3]
| |
Chara relictis
Tecta reuisam,
Depluet in te,
Plus meritum tot
Versibus omni
Laude decoris,
Aereus, aut si
Nec graue pondus
Ferre recuses,
Aureus imber.
Ad Graviam eodem die. |
|