Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
In effigiem nobilis Heroïnae,
| |
[pagina 196]
| |
Is modò, qui Coeli harmonicos per inane rotatus,
Vel tacitam in terris audiet Utriciam.
Jam spectatores oculos ubicùmque exerce;
Auscultatores hìc quoque, Lector, habe.
| |
In natalem Iacobi van Campen, Architecti praestantissimi, qui est 2. Feb. ad amicum.Campius oppressi vindex sub nube VitruvI
Inter, ain', Februas extulit ora faces?
Nil magis appositum est. edendus luce coruscâ,
Qui lucem terris redderet, ille fuit,
Adde quod expurgaturo tot sordidibus aevum
Lustrica decreta est & februata dies.
| |
In effigiem meam, filiam unicam manu ducentis.PRocul venustae: ne quidem viduis vaco,
Ne dum puellis: occupata dextera est.
| |
Ad Illustrem Brederodium, in nuptiis
| |
Malum Citreum dono missum Medico imperito.NOn malè collati videor mihi muneris autor:
Medicum ego malum mitto malo Medico.
| |
[pagina 197]
| |
In ejusdem funus.INgratos homines! obiit Medicaster agyrta:
Quanta viro funus, quantula turba facit?
Hem, legio. nihil est: acies immensa veniret,
Si tot humo meritum, quod dedit ipse, darent.
| |
In statuam Veneris in horto meo tempestate subversam.RIdeo ad excussam, solio constante, Dionem;
Haec animi, haec si quae est, sortis imago meae.
Nil mihi cum venere st, alibì fera regnet Erinnys;
Hìc multo rerum turbine strata jacet.
| |
Pro Cottta, naturâ fure.INvitis Dominis res contrectare alienas
Cogitur invitus Cotta, fugâ vacui.
| |
In malos & clamosos Musicos.IPsâ Alphabeti parte nobilissimâ,
Te, turba cantrix, laudo; &, omnis, inquio,
Vocalis ista Musica est, non Consonans:
Liquida est? nec illud. ergo, quaeso, Muta sit.
| |
Furtum è naufragio.LEmbus ut in Batavo periit modò littore, quidam
Dimidium fracti, qui benè cepit, habet.
| |
Epitaphium Iacobi Vallensis Med.
| |
[pagina 198]
| |
In natalem principis LXum: qui fuit XXIX. Ian.
| |
In clepsydram.VErto vitrum; versae redeunt ad munia stillae:
Quisquis herì liquor hàc transiit, hìc hodiè est.
Dicite, queis summo jam descendentibus aevi
Colle parit primas ultima bruma nives,
Vespillo non esuriat, si fata senectae
Clepsydram dederint vertere cuique suae?
| |
In Incendium, quo Hagae Templi Aulici tectum conflagravit, Cal. Feb. cIɔ Iɔc xʟɪv. triduo post
| |
[pagina 199]
| |
Audiet Auriacis longos natalibus annos
Poscentes demptâ sic quasi nube Deus.
O ego sim vates; ô ut, sine crimine nostro,
Impediant Patriae sidera sola preces!
| |
In idem Incendium ad Pontificios exultantes.ROma, quid exusti laetaris fornice templi?
Tam tu saeva tui non memor esse potes,
Quàmque tuas toties experta Ecclesia flammas
Pulchrior è flammis exiit usque tuis?
| |
In mortem capite truncati.CErvice quidam curtus hic Gallus jacet,
Fisco applicatis & subhastatis bonis.
Sera est amici quam velint opem dare:
Nec res nec ipse Gallus est in integro.
| |
Incendii nocturni primus horror.NVnciat immanis nocturna incendia clamor,
Et metus incerti est major ubique loci.
Felicem, qui cui metuat non novit, egenum,
Quasque vorent flammae non habet, inquis, opes.
O scleus, ô miserum contrâ, qui, pravus inopsque,
Nec se, nec sine se quem miseretur habet!
| |
Epitaphium N. Nutiae, Matronae ditissimae & erga
| |
[pagina 200]
| |
Pro laude propria.QVos genui laudare licet sine crimine natos:
Quod genui, contrà, non licet, inquis, opus.
Quidquid id est; quod non genui laudare licebit.
Ergo vetas laudem me quoque? me genui?
| |
Ad filios Palimpsesto utentes.DIscite & hinc aliquid, dociles, mea cura, puelli:
Sicca palimpsesti est pagina, non sterilis.
Scribendi studio assiduis incumbere curis
Vos nec tota quidem vox monet; ecce, πάλιν.
| |
In Censorem nimis acrem.FLammeus in caecum, zelo turbatus, Apellam
Irruis: at lachrymis dignior ille fuit.
O bone, non servat, perdit praepostera fratrem
Cura; quod induras igne, liquetur aquâ.
| |
In Censorem parùm candidum.ACris amicorum censor, non curo quòd irâ
Candescas, modò si candidus esse potes.
| |
Terra, Mare, Insulae.PLana superficies Terrae, Mons; AEquora, Vallis;
Insula quid? Terrae gibbus in Oceano est.
| |
Pro Sartore subitò divite.DItior est Croeso sartor, quem vidimus Irum:
Miramur si rem fecit? acu tetigit.
| |
Bellum Danicum.HOlsatiam invadit retrograda Suecia: solo
Divisum Imperium cum Jove Caesar habet.
| |
[pagina 201]
| |
Terra uliginosa Bataviae,
| |
In Frider. Spanhemii
| |
In Aulum secundò nuptum.MIramur Aulum, fronte porrectâ diù
Laevique, vultu nunc obire tetrico?
Habere se dolet miser quod non habet:
Habet secundas non secundas nuptias.
| |
Pro Barone Couvrello, captivo innocenti.QVisquis ut immemorem Patriae & virtutis avitae
Couvrellum sceleris credis habere reum;
Falleris adspersi pravâ spe criminis: omni
Fortius hoc pectus robore robur habet.
Murus aheneus est qui, ne pallescere culpâ
Inclusum faciat turris ahena, facit.
| |
Ad Lectorem meum.QVi mala plura bonis legis hic Epigrammata, plus hic
Mole liber, dices, quam bonitate valet.
Pauca, nec inficior, bona do, mala plurima: paucos
Quippe bonos, multos novimus esse malos.
Si sequitur fatum scriptor lectoris, ubique,
Omnibus ut placeat, non licet esse bono.
| |
Senex.NOn amo praesenti seniô perfectus: amabam:
Ille imperfecti temporis error erat.
| |
[pagina 202]
| |
Anna moribunda.VIvit, & affirmant Medici non vivere posse.
Quod facit Anna, nequit; quod nequit Anna, facit.
| |
In Maevium.MAEvius ut versum voluit vi claudere, verbum
Apposuit quod non congruit. appositè.
| |
Ad Posthumum meticulosum.POsthume, si, rem cum causis cognoscere, scire est,
Nescio te fortem vulgus habere Virum.
| |
In Dictionarium Latino. Gallicum.ECce simul corpus veniunt & corporis umbra:
Phoebeae pares lampadis autor agit.
Corpus, inoppressae est virgo facundia Romae,
Umbra, Latinorum Gallica barbaries.
Ergo vides, Lector, quid poma recentia distent
Putribus, è ramo pendula deciduis.
| |
In Renati Cartesii Principia
| |
[pagina 203]
| |
Osque humerosque Deae similis stat nuda, novique
Floris & intactae Virginis instar habet.
Sic meruit veri vindex audire novator,
Mome? novatorem fecit Aristotelem.
| |
Mulieres apologae.EN ubi sunt, ubi sunt, infami crimine qui nos
Accusare solent de levitate Viri?
Quàm superent levitate leves, elementa loquentur.
Si levis est Mulier, pende, Vir est levior.
| |
Molitor in hydromyla.COgor aquam bibere; illud aquae me cogit egestas;
Et, si dentur aquae, vina repentè bibam.
| |
Ad Balsacum cum Poëmatum libris.ILle ego qui numeris soleo gravis esse solutis,
Ecce traho duris verba ligata modis.
Vir facunde, vir ipsa tuae Facundia gentis,
Excipe non duro supplicis ora genu.
Quem Batava toties in libertate tulisti
Jam satis est vincti si miserere mei.
| |
Ad Posthumum.MIrus homo dici poscis, quia nempe Poëta es.
Si non insanis, Posthume, mirus homo es.
| |
Ad Aulum.AVdire vis de nobili prosapia,
Non Civis, Aule; & nullus est qui disputet,
Quid Civis autem? ne quidem civilis es.
| |
[pagina 204]
| |
Anglia.BRitanniam lasciviae
Culparier justè negs?
Tamen fateri cogeris
Quòd Insula est, non continens.
|
|