Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijAd quatuor Filios, Ingrediente AnnoILicet, exacti finem contingimus anni:
Qui dabit instantem proximus ortus erit.
Mos monet et ratio sacris votiva Calendis
Progeniem salvo dicere verba Patri.
Scandere amat Pietas, & Amor reverentia dici:
Vt vix officii cura sit illa mei.
Quid tamen? inverso placitum est nunc ordine niti:
Annus ab hac ipsa sit novitate novus.
| |
[pagina 51]
| |
Descendat Pietas, reverentia cedat Amori:
Fas est officii caussa sit illa mei:
Vos ego, pars animi, vos, voti summa Paterni,
Vos ô delicium, pulchra quadriga, meum,
Vos ego quot vixi non infeliciter annos
Bis duplici voveo prosperitate frui.
Cujus enim pueri jam nunc vestigia ponè
Linquitis, hac etiam vincere sorte decet.
Creditis? hoc voveo, faciant vos Astra benignis
Nutibus in sano corpore mente bonâ
Tam mihi dissimiles, ut quos mirabitur omnis
Posteritas, omnis nesciat esse meos.
| |
Ad Academiam Oxoniensem, cum Epithalamia Nobilissimorum
| |
[pagina 52]
| |
Fessa manus, manus Auriaci confecta labore
Imperii, soli non sibi nata manus,
Sic quoque non nulli προτελεῖς affando Poëtas
Eminùs Auriaco prompta ministerio.
Testor enim, testor, Iuvenes ad maxima nati,
Grandia facundis carmina texta modis,
Carmina, quà patet ingenti vernacula mundo,
Omnibus aptatum gentibus omne melos,
Auriaco placuisse Patri, placuisse Marito
Nobile contractae pignus amicitiae.
Nec satis ille Patrem, nec se satis iste Maritum
Credidit aut animi vota peracta sui,
Oxonii fontes, nisi vestro ritè sacrata
Tam bona tam sacro murmure sacra forent.
Est aliquid, populi voces & vota tulisse,
Est aliquid nulli displicuisse bono;
Gaudia turbatis vultu retulisse Britannis,
Discussisse Iovis nubila Sole brevi:
Est aliquid, Procerum plausus, vel nobilis Aulae
Moribus ingenuis conciliatus amor;
Terrenis placuisse Deis, placuisse Deabus,
Mille puellarum basia, mille virûm
Blanditias, mille amplexus, longo ordine χαῖρε
Perpetuum plenis elicuisse viis:
Prima maritorum primo libasse cubili
Gaudia, &, unius ni levis interulae
Tutrici praetexta manu cautela fuisset,
Plena maritalis gaudia parta thori:
Plus est, Oxonii colles, plaudente Senatu
Hesperidum fausto nunc Helicone frui,
Propitiisque Deûm quibus est sapientia curae
Numinibus, Fati culmen adîsse sui.
Fluxa fides populi, fluxa est versatilis Aulae
Gratia, & incertae fulgur utrumque spei.
Quod Patriae non fortuitò delecta Juventus
Consiliis librae ponderat axe suae,
| |
[pagina 53]
| |
Collatisque rei priscae praestantibus ad rem
Exemplis, animis, & ratione probat,
Hoc juvat, hoc solidis alte radicibus actis
Credimus aeterni Foederis auspicium.
Scilicet his animis Princeps utriusque Iuventae
Hac Batavae mistâ fidet utrimque manu,
Quasque triumphator vires acquieret eundoGa naar margenoot+
Fulciet Auriacae juncta Britanna cohors:
Cum simulatus Hymen, spretique injuria Regis
Vltio cognatae posteritatis erunt:
Hostica germanae turbabunt aequora classes;
Vulturis huius erit praeda, vel hujus Iber.
Ibimus & Boetin Tamesis Rhenique Mosaeque
Subdere cogemus colla superba jugo,
Et malè possessis Domino concedere jussum
Rapta Palatino reddere regna Duci:
Denique & à paucis pacem, quam pernegat Orbi
Efferus, inflexo poscere saepe genu.
Oxonii colles, tanto nos omine rerum
Fata ligant, tantis jungimur auspiciis.
Jungimur? an vanâ lactamur imagine ficti
Foederis, & magnae futilis umbra rei est?
Futilis umbra rei est, nisi qui modò foedera junxit
Ipsa individuus pectora jungat amor,
Iungat Hymen, spe major Hymen, re magnus, & omni
Parte rei, & nullâ claudus ab interulâ.
En erit illa dies qua complexanda Batavis
Descendet Patriâ puppe Britanna Venus?
Quà Zephyri strident, Coeli convexa boabunt,
Et Maris & Terrae turba, Maria venit!
Oxonii cives, si sunt rata Foedera, si, quem
Ore probavistis, mente probatur Hymen;
Si placet unius moeror frendentis Iberi,
Si Batavo-Britonum gaudia juncta placent,
Exaudite preces Generi, Socerique, Socrûsque:
Optatam cunctis accelerate diem.
| |
[pagina 54]
| |
Flectite non durum Sponsae Socerique Socrûsque
Foecundis linguae flexibus ingenium.
Omnia speramus, (quid non speremus amantes
Patronis Batavi collibus Oxoniis?)
Omnia speramus, modò tot, sacra nomina, Vates
Ga naar margenoot+Potterus totidem Rhetoras esse velit.
|
|