| |
| |
In Danielis Heinsii Equ.
Exercitationes ad libros Novi Foederis.
QVàm primùm genitore Deo, cruce, morte nefandâ,
Placato, patriâ Filius arce stetit;
Plurimus erepti volvens oracula scriptor
Testis & interpres gestiit esse Dei:
Quàque fuit vernantis agri ditissima messis,
Messorum planè prodiit aequa manus.
Omnis in hoc aevi pietas sudavit, & omnis
Tot membranarum pondere terra gemit.
Heinsiadae tamen, Heinsiadae (nihil addimus ultra,
Quo nihil effari est celsius, Heinsiadae)
Neglectas placuit per tot vestigia spicas
Exequi, & hanc summam messi adhibere manum.
Summa manus quasi prima fuit. venit amphora factus
Vrceus, atque ingens pagina sera liber.
Nempe, quod aetates oculatas fugit & omnem
Lyncea, ab Heinsiadae lumine lumen habet.
Vltimus infanti Quantum nesciverit orbi
Indicium, senio praecipitante, facit.
| |
| |
Quantus qui, nocti factâ vi, vespere nigro
Redderet auroram, debuit esse Liber!
Christe, Creatori Domino cognate Creator,
AEterno lux, AEterne, coaeva Patri,
Manna merum, Panis coeli, qui pane stupendo
Ora tot explêsti pendula ab ore tuo;
Ecce Creatoris rursum mysteria dextrae
Sentio, & hìc praesens numen adoro tuum:
Auribus hìc oculisque novae miracula frugis
Objicis, & magno rursum alimenta gregi.
Scilicet è tenui, duce Te, succrevit aristâ
Pascere par mundi saecula sancta seges.
Te duce sarta siet: spretâ, multiplicis Hydrae
Morsibus, invidiâ, Te duce tecta siet;
Te duce qui rugiet, vanâ & sine dentibus irâ,
Nesciat hoc ungues in Daniele Leo.
| |
In Marci Zuerii Boxhornii
Historiam Bredae expugnatae.
HActenùs edomitae muti miracula Bredae
Scivimus, & captam vix capit ulla fides.
Hactenus attoniti stupor, admiratio Belgae est;
Quaeque palam vidit, penè tacendo negat.
BoxhornI princeps ingrata silentia solvit
Par operi, priscis aequiparanda, manus;
Quòque sat Auriaci pateat vaga laurea Martis,
Victoris populi Martia verba movet.
Coeptaque terribili memorat confecta trimestri,
Qualibus Eugeniae spes brevis annus erat;
Hìc ubi surgentis frustrà spectator arenae
Horruit ad primae moenia molis Iber.
En quid agis Lector? scriptae moliris an actae
Prodere, an utrivis congrua verba rei?
Tolle manum. scriptae laus est non unius aevi,
Totius acta labor posteritatis orit.
| |
| |
| |
In Andreae Riveti vindicias Mariae
Matris Domini.
QVâ torvus irâ saxeae sacer Legis
De monte lator saxeas furens fregit
Manu tabellas, nempe numinis bruti
Pungente probro; torvus, acer, insulsae,
Injuriosae, effraenis, impiae, insanae
Commenta laudis, queîs abacta vitandis,
Si sis superstes, Gratiosa, cum Sponso,
Cum Prole diâ inhospitalis AEgypti
Quaeras latebras, execratur offensae
Divinitatis Archimysta Rivetus.
Agnosce foedi foeta mater erroris,
Agnosce, Roma, veritatis oblatae
Munus, diserti candidum instar autoris.
Non dissidemus si sapis: piam, sanctam,
Castam, pudicam, virginem, Dei matrem,
Quid porrò? felicissimam creaturam
Docti fatemur, credimusque persuasi
Mariam eandem. Crede quod jubet credi
Quem credis; idem matris, & Pater & proles,
Deus redemptor. quo furore candorem
Laudando laedis, quo modestiam palpo?
Adverte demens, &, monente Riveto,
Toties monente pertinacem & ingratam,
Tandem docere: stant sacerrimi sacro
Finis modusque, Veritas, Via & Vita
Quos ipsa sanxit: deficis vel excedis?
Tollis vel addis? omne Jota blasphemum est.
| |
| |
| |
In I. Beverovicii de excellentia Sexûs foeminini libros.
POst vitae momenta, coactamque agmine multo
Mobilis an fixi limitis historiam:
Post debellati rem gestam Calculi, & omni
Calculo honorati sensa diserta styli;
Post Latio assertum Hippocratem Medicamq; potenter
Elotam prisco flumine barbariem:
Post meritam Celsi laudem titulosque Batavi,
Tinctaque Romano melle fel, ac aloën:
Celsiùs audaci graditur pede maximus urbis
Antiquae civis, rector & Archiater.
Cujus ut angusto nomen vix clauditur orbe,
Commissura metri non capit arcta mei.
Bella viris indicta movet, ductorque tremendo
Agmine, quod faceret Penthesilea, facit.
Foemineas longè nostris excellere lauros
Totâ stipatus dictat Amazoniâ.
En Batavi, fera turba, mei, quibus expedit armis
Fidere, quae miseros sumere scuta mares?
Riserunt Batavi, & cuidam de plebe Poëtae
Succurrit socios sic animare viros:
O passi graviora, minas contemnite vani
Fulminis; occumbet sub duce caussa suo.
Destruitur praecone, procul, procul eruta sexûs
Gloria: pro nobis dimicat illa manus.
Quod facit infectum reddit, praeposterus artem
Exserit & cassâ Beverovicus ope.
Intumeat, quàcunque sibi peritissima plaudat
Foemina, sit quâ se conditione beet:
Cui victas dant cuncta manus, facundia nostra est,
Nostra perennandi gloria, nostra Venus.
Indicium, malè susceptae clarissime caussae
Proditor, exemplo, Beverovice, facis;
Exemplo, cui sera fidem ne fortè negaret
Posteritas, aeri par facis & chalybi.
| |
| |
Illa stupens operis magni cum lemmate parvo
AEternum formae compositura decus,
Illa favens caussae victrici, ô mascule, dicet,
Heroum vigor, ô nil nisi falamma mares!
Quis contendat huic, calami muliebris opella,
Quantumvis doctâ garrulitate liber?
Quid? mulier? quot se marium facundia solo
Cum Beverovicii conferat cloquio,
Cui caput est operis, tot jam persaecula salvi,
Per tot victuri saecula, costa viri?
| |
Ad eundem, cum Epigrammate Belgico, Cap. 3. lib. 2.
de Excell. sexus foeminei adscribendo.
Dordracum praetervectus.
HOc tibi matnissae, Musarum digne sacerdos,
De medio natum gurgite nostra dicat;
Pulverulenta dicat, qualis sudavit & alsit,
Qualis ab aestivo fusca labore redit:
Stridorem, si rauca strepit, didicise rudentes
Inter, & aurigas inter, & arma puta.
Si titubat malè composito pede, talis aquae vis,
Dum caneret, venti, dum veheretur, erat.
Denique si lapsa est, lapsa est labentibus undis,
Et fluvii faciem rapta ruentis habet.
Quod magis ignoscas, peccat properando: quid, inquis,
Quo festinandi tuta colore ruit?
Te Beverovici cultamque sororibus octo,
Bartaviae Cirrham, sensit adesse domum;
Hos animo votisque diu, velisque petitos
Exilii metam credidit esse lares.
Pro venia rerum ratio est: vicina quieti
Ocyùs in terram praecipitata ruunt.
Excipe praecipitem, si non gravis hospes amico est;
Exceptam Pindi de grege scribe tui.
Sin piget exceptae, proscriptam fronte severâ
Restat honorato plectere servitio.
| |
| |
A pedibus dic Schurmannae manibusque stupendis,
Si placet ancillae non leve munus, erit.
Illa quid? excedet levibus velocior Euris,
Nec snet ingratas rumpere Fata moras.
Nempe nec exilio possit magìs ulla beato,
Nec postliminio nobiliore frui.
Ibona, quò sortis tua te vocat aura secundae,
Invidiae, fateor, non sine dente mea.
| |
In
Iohannis Smithii, summi Antiquarii, Dissertationem
pro Neomago Oppido Batavorum.
HUnc quoq;, si fas est, si quam non vana meretur
Deucalioneae stirpis origo fidem,
Hunc quoq;, tot gemmas inter nummosq; loquaces,
Eruta felici sidere gleba virum
Naturâ ludente dedit, κειμήλιον orbis
Antiqui, lucem deliciumque novi.
Unica Romanos inter sub judice lis est
Et Batavos, utris debeat ille genus.
Románe nascentis pueri cunabula primùm,
An Batavo Solem viderit iste solo.
Res Batavas, res annorum sub nube sepultas,
Tantam de tantâ prodere nocte diem,
Gentilem Batavum adversos habuisse Quirites
Arguit, & nostro sub meruisse Duce.
Romanas acies in controversa Batavûm
Oppida, nec dubiis tradere castra locis,
Tradere Caesareo, qualique Hortensius olim,
Quali non poterat Tullius eloquio,
Romanas acies inter vixisse Quiritem
Dictat & in nostrum signa tulisse Ducem.
Dum pugnant avidae, dum cunas Roma, parentes
Imputat ambiguâ terra Batava fide,
| |
| |
Tu, quod agis, Smithi, pulchri certaminis ansam
Multiplicem mox & mox iterumque dato.
Nec verò sine Patre satum sine Matre videri
Stemmatis ingenui dedecus esse puta.
Rudera cognatos numeras illustria, multo
Consule, non raro Caesare fratre venis.
Respue, quo clares, tituli gentilis honorem;
Nobilior Terrae filius esse potes.
|
|