menta Subsultoria, planè mortuam; & ungulatim scalpuriunt ad vivum: vivum ut me credam perfecerunt, & exsequias ire bilbilit ano illi, pridem languidulo, jam etiam composito ac collocato, commodum est. Ollus effertur: Melior vacuâ jam regnat in Aulâ.
Feliciter, mi Rex, Benè te; Benè nos, Benè nostrum saeculum.
Dum vacabo, Pulle Phoebi (nam vacare quid vetet?)
Dum simul juva tvacare (quando quod jubes juvat;)
Non verebor lector esse, lector insulsissimus,
Aureorum, Gemmeorum Carminum pellacium.
Malo spiritu tenaci, malo longis haustibus
Hauriam, quod Tu propinas: quàm semel carptim legam
Quidquid inter ambulandum de Diones hortulis
Suave spirans & venustum displicere non potest.
Non dabo Diem vel Horam, vel quadrantem horarium,
Saeculo debeter omne sęculum quod instruit.
Ne vel hìc morer loquendo, scin quid unum postulem?
Laeta quàm sunt, longa sint Momenta Subsultoria.
GOTTIFREDUS WENDELINUS.