Desultorium vocare, & per momentum evertere diuturnitatem argumenti quod in rebus mortalium breve plerumque & simul fabulosum est. Utut sit, quia ita inscribi placuit donum illud metricum, quod omnem humani operis aut actionis speciem includere mihi videtur, gratâ mente accipio, facturus simile officii genus si fortè mea aetas jam vergens & morbida aliquid in publicum extruserit. Nequeo et enim id polliceri quod amici velint, & ipse quoque malim in hoc genere scribendi, cum propter severiora studia, quae nobis aut recitanda in publico, aut enarranda ex vero per formam annalium sunt, tum quod ingeniis vestris ad Poeticen natis vigor aliquis ex conversatione eminentis fortunae accedat. Certè principale fastigium, quod in Augusto ad perfectam magnitudinem, & splendorem evectum fuit, aliquid etiam fulgoris attulit eorum ingeniis, qui rectorem subinde generis humani solutâ aut ligatâ eloquentiâ salutabant. Adeò ut non tantum admirationem venerationemque sola dominantis majestas inveniret, sed etiam foelicitas illorum qui in aula & simul eloquentia excellebant. ut rectè factum mihi videatur quòd inter occupationes aulae ac consilia prementibus vestigia Principum saepe periculosa, eripi tibi siveris insigine hoc ingenii monumentum, ut experiretur saeculum nostrum, esse, qui arduis negotiis praeclara Otia singulari solertiâ interjungant. Quòd quia paucis concessum est, etsi tota liberalis otii largitate fruantur, tantò major applausus illis conferendus est, qui in aula sedentes, in caestris cincti & stantes, procudunt aliquid ultimâ posteritate dignismum. Quae quoque ipsa nostri temporis curiosa indagatrix foelicitatem nosram mirabitur, ac te nobilitatis tuae dignitatisque splendorem vivacibus chartis & egregiis Otiis Momentisque auxisse. Bene vale. ex arce Siardaea, in qua bissenis fere annis