M. Zuerius Boxhornius.
PRo myrothecio illo, & elegantiarum omnium ac eruditarum venerum coagulo, Poëmatis tuis, quibus tibi verbis gartias agam, non invenio, vir Illustris. Qui non modò multifariam docere me & oblectare docendo, sed etiam judicio tuo, cum tot principibus literarum viris, commendatum tradere posteris voluisti. Quod igitur tot tuis in Rempub. Principem, & se, ingentibus meritis juxta mecum illi debebant, jam novo exemplo, debent tibi, certissimam nominis aeternitatem, eo nunc opere sancitam, quod inter applausus omnium elegantium ingenorium ac admirationem in omnes aetates est iturum. Quod & vir maximus, Heinsius tuus, identidem gratus agnoscit. Qui ut tui de se judicii magnitudinem Irvori ac aerugini opponit, ita in ejus causa opem tuam efflictim nunc imploro. 13. Jul. 1644.