Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[Folio **2v]
| |
Lectori S.STatim à Barlaeo praefari, ut mearum neque virium sit neque frontis, Lector; qui me tamen editore nunc uteris, aequum est quàm brevissimè exponentem feras, quid ipse momenti tulerim ad haec Momenta, & me allaborante quid accesserit pristinae editioni. Accedunt, ecce, & operi praemittuntur Inscriptiunculae, quibus illud Autuor ante septennium, & quod excurrit, amicis dedicavit. Harum te capiet, nisi fallor, ipsi Naturae grata varietas, & in pari argumento, cum eòdem omnes tendant, singularum diversus sermo, vel acumen. Hasce ab indulgentia Patris mei cùm impetrassem, ipsa rei ratio exigere visa est, proximo agmine ut incederent quae ad Inscriptorem singuli | |
[Folio **3r]
| |
amicorum rescripsere. Hisce item ab eadem benevolentia extortis, ne quid sit fraudi mihi, suum singulis assignavi ordinem, quo quaeque scripta vel perlata vidi; ne hìc quidem, ut opinor, malè de te meritus, qui tot praestantium ingeniorum easdem cogitationes exhibeo tam longè diversâ verborum elegantiâ comptas. Hactenus in vestibulo versamur: mediam aedificii molem totam priori similem reperies; posticam verò totis tribus libris novorum Epigrammatum auctiorem; quibus an se videri possit Auctor, quantum prioribus perosque superasse, ne quid affectu sanguinis impellente protrudam juvenilius, tui arbitrii facio. |
|