Gedichten. Deel 5: 1652-1656
(1895)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 317]
| |
Voorrede, enz. van de Momenta desultoria (1655).Deze uitgave is niet een volledige nieuwe druk; zie de Inleiding, blz. XXII, waar ook de titel wordt gevonden. Het werk is versierd met een portret van H., waaronder het versje staat: In effigiem meam (dl. IV, 5), zooals het in M.D., blz. 334, is afgedrukt. Dan volgt de Praefatio van Barlaeus voor de 1ste uitgave (zie dl. III, 327-330) en deze voorrede:
Ludovicus C.F. Hugenius Lectori S.Ga naar voetnoot1).
Statim a Barlaeo praefari, ut mearum neque virium sit neque frontis, Lector; qui me tamen editore nunc uteris, aequum est quam brevissime exponentem feras, quid ipse momenti tulerim ad haec Momenta, et me allaborante quid accesserit pristinae editioni. Accedunt, ecce, et operi praemittuntur Inscriptiunculae, quibus illud Autor ante septennium, et quod excurrit, amicis dedicavitGa naar voetnoot2). Harum te capiet, nisi fallor, ipsi Naturae grata varietas, et in pari argumento, cum eodem omnes tendant, singularum diversus sermo, vel acumen. Hasce ab indulgentia Patris mei cum impetrassem, ipsa rei ratio exigere visa est, proximo agmine ut incederent quae ad Inscriptorem singuli amicorum rescripsere. Hisce item ab eadem benevolentia extortis, ne quid sit fraudi mihi, suum singulis assignavi ordinem, quo quaeque scripta vel perlata vidi; ne hic quidem, ut opinor, male de te meritus, qui tot praestantium ingeniorum easdem cogitationes exhibeo tam longe diversâ verborum elegantiâ comptas. Hactenus in vestibulo versamur: mediam aedificii molem totam priori similem reperies; posticam vero totis tribus libris novorum Epigrammatum auctiorem; quibus an se videri possit Auctor, quantum prioribus plerosque superasse, ne quid affectu sanguinis impellente protrudam juvenilius, tui arbitrii facio.
Daarna de lofdichten van Dan. Heinsius (dl. III, 330), Graswinckel (t.a. p., 331), Boxhorn (t.a.p.), Boyus (t.a.p.) en die van Bruno (t.a. p., 332-334). Vervolgens de Momentorum Inscriptiunculae autoris, versjes, die H. in presentexemplaren van de 1ste uitgave had geschreven, nl. aan Elizabeth van Boheme (dl. III, 317), Kardinaal Mazarin (dl. III, 314), Anna Maria Schurmans (dl. III, 313), den Graaf de Servient (dl. IV, 74), den Graaf d'Avaux (t.a.p.), Baron Couvrelles (dl. III, 316), Alexander Hume (dl. III, 315), Hugo de Groot (dl. III, 299), W. Boreel (dl. III, 318), J. Junius (dl. III, 315), Saumaise (dl. III, 313), Dedel (dl. III, 305), Dan. Heinsius (dl. III, 312), Fred. Spanheim (dl. III, 313), Scriverius (dl. III, 312), Boxhorn (dl. III, 314), Calandrini (dl. III, 316), de Mori (dl. III, 315), Selden (dl. IV, 255), Puteanus (dl. III, | |
[pagina 318]
| |
310), Tuldenus (dl. III, 311), Wendelinus (dl. III, 310), Valerius Andreas Desselius (dl. III, 317), Mersenne (t.a.p.), van der Burgh (dl. III, 311), Christ. Romph (dl. III, 315), Caterus (dl. IV, 45) en de Saint Geniés (dl. V, 124). Daarna de Rescripta de Momentis, ordine quo perlata fueruntGa naar voetnoot1). Summe vir Hugeni, quem nil nescire negariGa naar voetnoot2)
Non licet ingenuum quae didicisse decet,
Tam bene si scirem quae me nescire negasti,
Quam scio te summis vatibus esse parem,
5[regelnummer]
Tum te veridicum possem quoque dicere vatem,
Ut credo reliquis vatibus esse parem.
Fingere nimirum docto dat Musa Poetae
Quod lubet, et verum non videt ullus amor.
Sic ego judicio nil nescio vatis amici:
10[regelnummer]
Non ita, si vates deerit, amicus ero.
Scire negas unum, quod spondes velle docere,
Nempe malum vestri muneris esse librum.
Hoc unum est quod te nolim didicisse magistro,
Nec possum. contra stat tuus ille liber.
15[regelnummer]
Quae tam fruge bona est, quae tam jucunda legenti
Pagina, tot promens seria totque joca,
Melle madens, et felle rigens, et utroque diserta,
Sic docet ut placeat, sic placet ut doceat.
Salmasivs tuus, numine Musarum tuarum afflatus repente fusis his malis versiculis pro bono libro summas grates agit; Leidae Kal. (1) Iuliis CIƆ IƆC XLIV. | |
MonsieurGa naar voetnoot3)Vostre riche present, qui vient de m'estre rendu, m'a ravi. Toutes les expressions, que je peux trouver, sont au dessoubs des pensées de recognoissance que j'ay pour vous. Vos exquises productions publiques suffisoyent à me faire naistre de l'admiration pour vostre excellent esprit. Mais vous avez voulu, que j'eusse une obligation particuliere à me recognoistre vostre redevable, par le poeme tout vostre, dont il vous a pleu m'honorer. Ie le diroy parfait, si je n'en estoy le subjet. Ie voy, que vous avez voulu monstrer, qu'il n'y a point de matiere si rude, qui ne soit capable de recevoir de la polissure de vostre main. Ie suis tenté à valoir quelque chose puis que vous me faittes l'honneur d'avoir des pensées avantageuses pour moy. Que pourra produire vostre solitude, puis que les tambours et les trompettes ne peuvent faire assez de bruit, pour vous | |
[pagina 319]
| |
empescher de vous recueillir en vous mesmes! I'ose vous renvoyer une Legende pour vostre don. Vous aurez subjet, Monsieur, de dire que je vous paye de mauvaise monnoye, et que le commerce que vous avez voulu commencer, vous est trop desavantageux pour le continuer. Ie l'avoue, en attendant le bonheur d'y suppléer d'ailleurs. Cependant je vous baise treshumblement les mains, et m'en vay m'entretenir avec vous, et donner des heures à vos agreables Momens, demeurant avec mes voeux et mes devoirs
Monsieur, Vostre tres humble et tres obligé serviteur Spanheim.
De Leiden ce 2 Iuillet 1644. | |
In Momenta desultoria viri illustris Constantini Hvgenii, equitis, Zulichemii toparchae etc. Epigramma Frederici SpanhemiiGa naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Iuliades Batavae narrat miracula glebae,
Quae stupeant Tuscus, Celta, Britannus, Iber.
Accedit reliquis majus mirabile, versa
Artifici in veterem Bilbilin Haga manu.
5[regelnummer]
Prisca suas habeat sibi res jam Bilbilis, ista
Bilbilis ingenii plus et acoris habet:
Illa suo structa est inter blanda otia vati,
Ista inter lituos, inter et aera suo.
Fescennina suum proscribit pagina vatem,
10[regelnummer]
Pagina in obscenos luxuriosa sales:
Istum casta Orbi commendat pagina vatem,
Incoctis recto pagina faeta jocis.
Hvgenii hoc decus est, decora inter maxima, solus
In Batavo Hispanum qui docet orbe loqui.
15[regelnummer]
Baeticolam Hvgenio non mirum cedere vatem,
Iam pridem Batavis cedere discit Iber.
Lugd. Batavorum.
| |
J. DedelGa naar voetnoot2).Momenta tua Desultoria percurri, quam tersa et acuta omnia! Sed et quae talem Lectorem requirunt. Addidisti ad me Epigramma; de cultura mea, cujus mentionem facis, non est quod glorier, quippe tenuis illa in agro satis colono. nisi mavis dedisse me quod nunquam habui. οὐκ ἐνυπνίασα ἐν παρνάσσῳ, nec enim mihi unquam datum fuit vel poëtastrum esse, imo hereditarium est non esse. Ego te de isto munere vehementer amo.
2. Jul. 1644. | |
[pagina 320]
| |
J. de WicquefortGa naar voetnoot1).Ie vous doibs un grand remerciement pour le beau livre qu'il vous a pleu me faire tenir par le Sr. Bruno. Sans vous dire pour ceste fois l'estime que j'en fais. Seulement que je ne me puis pas saouler de la lecture, n'ayant veu jamais des vers plus spirituels, ny plus divertissans, ny plus agreables. | |
J. van der Burgh S.P.Ga naar voetnoot2).Desultoria tua momenta, cum ijs omnibus qui iudicare valent,
Quid solidum crepet, aut pictae tectoria linguae,
grata, tum mihi gratissima fuisse, Vir Nobilissime, ne mirere, si enim caeteris lectoribus usu veniat illud, quod mihi hesterna qua illa accepi die, verendum profecto, nequid in posterum Galenica natio et Respublica Pharmacopaeorum detrimenti inde capiat. quippe cum isthaec primum in manus sumpsi, e veterno qui me iam aliquot menses occupat, ilico evigilavi, et deinceps continuâ lectione hepar mihi sensim deobstrui sentire mihi visus sum; quod si Tribunus quidam natione Suevus hac nuper transiens ad fontes Spadanos, dicens inter alia, Ich hab das hippopondria, hujus antidoti capax fuisset, non habuisset eo excurrere, homo, quantum ex naso colligere licebat, minime ex aquae potorum prosapia. Sed ut serio loquar, hoc absque figura dicere possum, me ita eorum lectione affici, ut difficile mihi sit non imaginari in pergula me cum amicis deambulare, et pristinae amicitiae condimenta regustare. Tui dum carendum fuerit, ad haec, tanquam ad tabulam, genium tuum, Barlaei, Hoofdij, Vicofortij caeterorumque amicorum mihi graphice referentem, recurram. His me solabor in meo penexilio, quod mihi nunquam molestum erit, dum tu, Vir Nobilissime, me absentem amare perseverabis. Leodij III. Non. Quint. (= 5 Juli) CIƆ IƆC XLIV. Tui observantissimus
J. Van der Burgh. | |
Nobilissime et Magnifice DomineGa naar voetnoot3);Non tulissem tacitus incomparabilem judicii tui favorem, nisi respectus et dignitatis et occupationum tuarum pudorem silentii non nimis elegantem fortasse mihi imperasset. Ea est sententiae tuae, etiam in literis, non tantum de Republica, gravitas; ut qui norunt illam, quod sequantur habere se existiment, qui ignorant, ne dissentiant vereantur. Quid potuit ergo mihi honestius esse tanti suffragii auctoritate, quo potius praemio industriam meam, quae in exiguo scripto supra quam credi potest adhibenda maxima | |
[pagina 321]
| |
fuit, compensatam putem? Rem per se loquacem esse ajunt laetitiam, et meam acceptam ferre gestiebam dudum: sed timui, ne quam facete commentarium, tam juste auctorem ejus seria tua interpellantem audaculum appellares. Remiserunt hanc verecundiam mihi Momenta Desultoria tua πρᾶγμα πολυτάλαντον, et a quo quidquid est nocturni palloris demorsorumque unguium vestigiis insignium chartarum non doleat post terga se relinqui. Tibi, illustris Hugeni, post susceptos tot pro Republica et Principe feliciter labores, postque tantum erga omnes literarum studiosos studium sive ex annalium commemoratione sive ex eruditorum, quos clientelâ tuâ dignatus es, monumentis, imo ex utroque non tantum deesse fama non poterat, sed etiam indies vivo ac superstiti (sisque diu) maxima comparantur. Sed non contentus hoc duplici praeconio novi Hermetis talaribus eam in populos, in saecula misisti, ipse conditor operis immortalitatem laturi, et cum momentis constiterit tibi (quid enim tam divino ingenio laboriosum?) cum rerum duratione paria facturi. Quas non laudes meretur animus? haec facultas? hi effectus? tam certum ac praesens praesagium? Sed brevior sim, oportet, ne videar aut aemulatione vanâ retractare velle argumentum ejus, qui solus digne praefatur tibi, aut plus ex tempore tuo ad legendum rejiculum epistolium vindicare, quam tu nascentibus tuis, hoc est aeternis μελετήμασιν indulges. Vnum dicam modo: cum in omni carminis genere summorum post renatas literas vatum gloriam adaeques, summorum post renatas literas vatum neminem in Epigrammatis brevitate, rotunditate, ingenio, eruditione, acrimonia tibi se posthac comparaturum: Quisque dicet sibi, quod suae Thebaidi Aeneide propositâ praecipit Statius meus:
Sed blande sequere, et vestigia semper adora.
Tanto igitur dono quod me divitem fecisti cum gratias debeam immensas, quantas autem debeam exprimere non valeam; quantas porro debere me velle censes, quod huic pretiosissimo et materia et arte peplo meum quoque vile nomen intexuisti? Hinc certe ego famam ordiar;
steriles transmisimus annos:
Haec aevi mihi prima dies, haec lumina vitae.
Quam si totam in posterum devoveam et consecrem Tibi, tanquam libra et aere tuo emtus, tanquam Solduriorum sacramento addictus, nullam partem tanti tui erga me meriti implevero. Ita faciam tamen quod solum possum, et cui respondere velle facto inceptio sit amentis, id jugi et perpetuâ memoriâ, professione, praedicatione, ne in ingratum cecidisse putes, operam dabo. Vale ingeniorum Princeps, et rem publicam privatamque bene gere. Daventriae ad V. Id. (11) Iulias Iulianas CIƆ IƆC XLIV.
Illustri Nomini summisque virtutibus Tuis
Devotissimus addictissimusque
Joh. Fred. Gronovius. | |
[pagina 322]
| |
Idem H. Brunoni.Quantum debeam incomparabili Patrono tuo, qui me divino munere suo et divitem et immortalem fecit, conatus sum, ut potui, significare in iis quas inclusas ipsi inscriptas vides. Tibi autem, Juvenum ornatissime, quoque non parum amicum me habes, quod promptâ operâ ut quam citissime tantum gaudium gauderem, effecisti. Incidit percommode ut hos sex septem proximos dies in hac urbe encaenia annua agerentur: id tempus feriatum nobis ab occupationibus ita dispensavi, ut aliquot solidos dies musteo huic operi dederim, qui repetitae et repetendae lectioni impenderentur. Caeterum neque is ego, quem appellas, Criticorum Coryphaeus, imo nec hoc tamen deprehendi, qui id nomen digne ferat, et veteres cognoverit auctores, eum longe certius accuratiusque testimonium de praestantia tot divinorum versuum praebere posse. Nam et hoc Criticorum munus esse censebant antiqui, quae laudabilia in scriptis auctorum invenirent, discernere, iisque X vel L praefigere. Quae quidem meo judicio nota non certis versibus, sed toto operi una aptissime praefigetur: adeo illud, ut recte censes, et censorum severitatem pariter et laudantium benignitatem excedit. Vale, mi Bruno, tu quoque novum decus addito Musis, et Phoebi consuetudine feliciter inflammato, meque ama et Maecenati tuo commenda. Daventriae ad V. Id. (11) Iul. Iulian. CIƆ IƆC XLIV. | |
Vir NobilissimeGa naar voetnoot1);Dum heri et hodie Poematia tua, munus sane praestantissimum, et auro contra, quo tamen nunquam abundavi, mihi carum, cum cura evolvo; Poetae omnes, quotquot aetas nostra tulit, ita mihi, sed clam, visi sunt conqueri apud Apollinem, de felici tua et amabili extemporalitate:
Hugenii lusus nostros superare labores
Ringimur et vatum natio tota dolet:
Responsum vero tulisse tale:
Hugenii et vestris praestant Momenta Diebus,
Et meus iste favor, gens mihi sacra, fuit.
Sed hoc quoque fortasse nimis ludicrum est momentum. Serius interim, Vir magne, tibi ago gratias et de dono tuo et in clientem affectu. Quem quod perpetuum mihi opto, non splendor tuae dignitatis, nec ista, quae te circumstant, caecae Deae munera; sed virtus tua, eruditio et integritas, sola et vera bona, efficiunt. 12. Jul. 1644. | |
[pagina 323]
| |
In Momenta Constantini Hugenii.Constantine, tuos dum Princeps Maximus annos
Occupat atque animi nobilioris opes;
Dum menses solesque tuos sibi vindicat unus,
Ac horae spatium vix sinit esse tuum,
5[regelnummer]
Et tibi de toto nisi nil momenta supersunt
Tempore, momentis cedere cuncta tuis
Comprobat aeternum (tua sic Momenta vocamus)
Et quod posteritas tota stupebit opus.
Ioh. Heilersieg.
| |
M. Zuerius Boxhornius.Pro myrothecio illo, et elegantiarum omnium ac eruditarum venerum coagulo, Poëmatis tuis, quibus tibi verbis gratias agam, non invenio, vir Illustris. Qui non modo multifariam docere me et oblectare docendo, sed etiam judicio tuo, cum tot principibus literarum viris, commendatum tradere posteris voluisti. Quod igitur tot tuis in Rempublicam, Principem, et se, ingentibus meritis juxta mecum illi debebant, jam novo exemplo, debent tibi, certissimam nominis aeternitatem, eo nunc opere sancitam, quod inter applausus omnium elegantium ingeniorum ac admirationem in omnes aetates est iturum. Quod et vir maximus, Heinsius tuus, identidem gratus agnoscit. Qui ut tui de se judicii magnitudinem livori ac aerugini opponit, ita in ejus causa opem tuam efflictim nunc imploro. 13. Jul. 1644. | |
Nobilissime VirGa naar voetnoot1);Misit ad me paucos ante dies praestantissimus Vir Henricus Bruno Poëmata tua, quae Desultoria Momenta vocari placuit, majore modestiâ quam quâ illi solent qui amore suorum operum ducti speciosas inscriptiones ingloriis saepe laboribus affingunt. Quod quamquam de Poëtarum versibus, quos divini spiritus furor ad aeternitatem ducit, affirmari non possit, ita modus in ejusmodi rebus habendus est, ne quis deprimendo mentis suae artificium naturae beneficia obscuret et ne efferendo invidiam apud aemulos mereatur. Nisi forte placeat, omne humanum, quod vetus sapientia aut risit aut comploravit, Desultorium vocare, et per momentum evertere diuturnitatem argumenti quod in rebus mortalium breve plerumque et simul fabulosum est. Utut sit, quia ita inscribi placuit donum illud metricum, quod omnem humani operis aut actionis speciem includere mihi videtur, gratâ mente accipio, facturus simile officii genus si forte mea aetas jam vergens et morbida aliquid in publicum extruserit. | |
[pagina 324]
| |
Nequeo etenim id polliceri quod amici velint, et ipse quoque malim in hoc genere scribendi, cum propter severiora studia, quae nobis aut recitanda in publico, aut enarranda ex vero per formam annalium sunt, tum quod ingeniis vestris ad Poeticen natis vigor aliquis ex conversatione eminentis fortunae accedat. Certe principale fastigium, quod in Augusto ad perfectam magnitudinem, et splendorem evectum fuit, aliquid etiam fulgoris attulit eorum ingeniis, qui rectorem subinde generis humani solutâ aut ligatâ eloquentiâ salutabant. Adeo ut non tantum admirationem venerationemque sola dominantis majestas inveniret, sed etiam foelicitas illorum qui in aula et simul eloquentia excellebant. Ut recte factum mihi videatur quod inter occupationes aulae ac consilia prementibus vestigia Principum saepe periculosa, eripi tibi siveris insigne hoc ingenii monumentum, ut experiretur saeculum nostrum, esse, qui arduis negotiis praeclara Otia singulari solertiâ interjungant. Quod quia paucis concessum est, etsi tota liberalis otii largitate fruantur, tanto major applausus illis conferendus est, qui in aula sedentes, in castris cincti et stantes, procudunt aliquid ultimâ posteritate dignissimum. Quae quoque ipsa nostri temporis curiosa indagatrix foelicitatem nostram mirabitur, ac te nobilitatis tuae dignitatisque splendorem vivacibus chartis et egregiis Otiis Momentisque auxisse. Bene vale. ex arce Siardaea, in qua bis senis fere annis Historiam Philippicam, quae jam sub Praelo est, elaboravi. Prid. Id. (14) Jul. CIƆ IƆC XLIV.
Dignitatis famaeque tuae Cultor et Admirator
Pierius Winsemius. | |
Idem H. Brunoni.Clarissime Vir;
Literas tuas et juxta donarium magni Hugenii paucos ante dies accepi, quo nec gratius ille magnus Vir dare, neque ego accipere potui. Nam cum multi casus res humanas saepe fatigent et exerceant, tum maxime labor, qui animo imperat et qui corpori lassitudinem non infert, ita refocillari animus meus non melius potest quam si eruditum, qualia vestra sunt, Poëma legam, et quod demulcere sensus nostros novitate oblectabilis argumenti solet. Interim miror homini in tantis occupationibus et curis constituto, quarum pars Reipublicae et simul Principi debetur, tam foelix otium superfuisse, et ut in quamlibet materiem, etiam duram saepe et morosam descendere tam excelso spiritu sciverit. Caeterum dandum est hoc magno Poëtae, quod amplitudinem poëticae jurisdictionis non arctaverit, sed quod coelestia, et simul humana e quibus et ipsi constamus, egregiâ modulatione temperaverit. Vt non male Deum inter et Poëtam universi imperium, quisquis magnus Vir is fuit, partitus sit, cum unius sit omnia, quae videmus, gubernare, alterius comtemplari, et metro, tanquam circulo includere. Ego otium meum, quod Sirius nobis pro more facit, illius lectioni in horto, quem amoenissimum habeo, impendam, modo Historia Philippica quae Ordinum decreto, et sumptu imprimitur, non avocaverit me ab illius operis dulcedine. Tu virum dignitate et ingenio illustrem | |
[pagina 325]
| |
officiose salutabis, ac simul Vegelinum cujus aures classicum jam ferit. Bene vale ex arce Siardaea Prid. eid. (14) Iulii CIƆ IƆC XLIV.
Tui ingenii Cultor P. Winsemius. | |
MonsieurGa naar voetnoot1);Ie ne suis pas glorieux a demy de me veojr au nombre de ceux que vos Muses ont abordé, Mais je crojrois defectueuse la ciuilité auec quoy j'ay tasché de les receuoir, si vous qui les auez mises au monde si honnestes et si agreables, n'auiez vostre part de mes reuerences, accompagnees d'autant de remerciemens que je les trouue parees de tout ce que la gentilesse d'vn bel esprit a doctement jnventé. Ie ne me promeine plus dans les rues de la Haye que je n'en tienne quelcune par la main, vojre en passant par deuant celle ou les honnestes gens ne scauroient aller sans se despouiller de leur honnesteté, et je ne regarde plus aulcun edifice publiq, que je n'y voje des ornemens mieux apropriez que tous ceux de l'architecture. Ie vous ay bien de l'obligation de cette bonne compagnie et vous asseure que je cheris extresmement les filles d'un Pere de qui je suis parfaictement,
Monsieur,
Tres humble et tres affectionné Serviteur
Brasset. De la Haye le 13 Iuillet 1644. | |
H. BrvnoniGa naar voetnoot2).Ornatissime et doctissime Domine;
Donum, auro mihi contra carum, accepi: nimirum serios et sapientes lusus Perillustris Domini Zulichemii, Constantini Hugenii; cujus ego virtutes et defaecatissimum ingenium semper reveritus atque admiratus sum, ita certe hoc mihi duco nunc palmarium, quod datum mihi sit experiri ejus benevolentiam. quâ quidem ut me non indignum probem omnibus modis efficiam; non dubius (quae ejus est summa humanitas) quin hoc impetrem, ut me etiam inter nominis sui studiosissimos habere non dedignetur: quod si contingat,
Sublimi feriam sydera vertice.
Porro, usque adeo mihi arrisit, et placuit ut doctissimum, ita et fati nescium hoc perillustris Viri Poëma, ut illas (doctas Iuppiter) eruditorum | |
[pagina 326]
| |
hominum delicias non assiduas modo mihi, sed et accubuas, habeam. Et quid ni habeam? quid enim in illis non admirabile? quid in illis, quod non Helleborum, et demorsos ungues sapiat? Videor mihi cum Farraginem lego, praestantissimorum Virorum monumenta legere: Cum Epigrammata; cum Catullo, cum Martiale loqui, et si quis alius ad acuminis illud culmen evasit: In juvenilibus etiam, etiam sedulo quaerenti, nihil juvenile occurrit: Vsque adeo omnia cum gratia et senilis judicii pondere posita. Hisce astipulabuntur omnes, quibus purgatior auris est. Haec itaque cum ita sint, quid causae est, quare non summo loco habeamus illum Virum, qui apud omnes tanti est. Illum Virum, quem tu, hinc inde arrepto Plautino penicillo, tam graphice depinxisti, ut non dubitem aliquid dictum, in doctissimo tuo epistolio, quod non jure merito in eum quadrare possit. Sed, ut ad rem redeam: Desultoria haec Illustrissimi Viri Momenta eo majorem apud posteritatem admirationem merebuntur, quod in tanta, et tam inexplicabili negotiorum Principalium mole exantlata sint: Quid dico exantlata sint? imo potius quod, ex ubere foelicis ingenii fonte, quasi sua sponte effluxerint: Itaque non possum animo meo temperare, quin excellentissimum Virum D. Casparum Barlaeum (cujus Poesis Maronis aemula totum terrarum globum perambulat),
Et qua recondit, quaque Sol promit diem,
quin (inquam) D. Barlaeum, quem plurimi semper feci, nunc tamen longe pluris aestimem, quod hoc Poëma aeternitate dignum, et licet inter aulicos tumultus natum, justo tamen suo pretio expensum et ex inviti Domini Musaeo quasi raptum, publico non inviderit. Haec itaque cum ita habeant, cur missum mihi hoc munus non acceptissimum habeam? cur non exosculer? profectum ab eo Viro, qui in tanta dignatione positus est: cui tantum debet patria: ab eo Viro, qui curas sui Principis, tanta cum cura curat; et eum favorem, eam benevolentiam apud Celsitudinem suam meruit, ut non raro res amici, dubiae, egenae, (jam Plautiso) et inopiosae consilii, ejus industriâ, eloquio, et consilio lautaeGa naar voetnoot1) atque opiparae reddantur. Plura non addo; ne adulatio videatur, quod est liquida veritas. Commendabis me Illustrissimo Zulichemii Domino, et a me grates et gratias ages, quod istius muneris honorem etiam mecum communicare non dedignatus sit. Salve et tu ornatissime et doctissime Domine a me
Tui studiosissimo 20 Iulii 1644. Ewaldo Screvelio. | |
R. des Cartes H. Brvnoni S.P.Librum Domini de Zulichem, quem in Galliam mihi miseras, Hagae primum redux accepi, et quidem illâ ipsâ horâ quâ inde discedens huc festinabam: quae una ratio fuit cur prius tibi gratias ob tantum munus, | |
[pagina 327]
| |
et mihi tam acceptum non egerim. Multos autem ejus versus ab eo tempore pervolvi, sed quamvis Momenta tantum desultoria esse dicantur, non tamen momentaneâ lectione omnia eorum acumina, omnes sales, omnesque elegantias detegi posse perspexi: quin potius admodum attentâ et curiosâ opus est inspectione, nihilque magis miror quam quod Vir in seriis et taediosis negotiis tam assidue occupatus, tam amoenas et faciles cogitationes habere interim potuerit; ac in tam brevibus et interruptis momentis ea scribere quae multorum annorum gratae atque utili lectioni sufficiant. Vale. | |
I. GoliusGa naar voetnoot1).Cum erumperet nuperrime inter nos, vere nobilissime Hugeni, Euripis suis uberrimus ille fons ingenii tui, melle Attico et suavissimis deliciis me quoque perfusum sensi. Cumque id benevolentia tua et munifica humanitate mihi obtigisset, musarum Charitumque convivio excepisse me Apollo visus fuisti. Pro quo nihil habeo quod rependam, Te dignum, praeter grati animi cultum, et simplex votum ut coelesti, quem veneror, Genio tuo vel pauco litare farre possim. Cum autem voluptati mihi atque honori ducam et antiquis et novo isthoc nomine obstrictum Tibi et devinctum esse, tum gravius commovet me quod publice mihi nomen inscriptum vidi: nimirum, ubi chartacea volumina quaedam, ex Oriente a me allata, animi et amoris ergo comparatum ivisti cum amplis illis Hesperidum spoliis, quae Hercules alter Heinius retulisset. Utique conspicuo me et honesto posuisti loco, sed ubi simul omnium me judiciis expositum cognosco, et vellicata aure subditoque calcare compellari et compelli, ne quam de me concitatam voluit tantus vates exspectationem eludam prorsus ac fallam. Quare alacriore spiritu animatus, et quasi instinctu tui, majore deinceps opera contendam, ne novis hisce studiis in me, si quae sint, commoda diutius claudi videantur. .... Hagae Comitis XXII. Iul. M. IƆCXLIV. | |
Nobilissime Amplissimeque DomineGa naar voetnoot2),Nihil optatius poterat mihi accidere, quam scire me, tuarum virtutum cultorem perpetuum, nondum tuâ memoriâ vel gratiâ excidisse; id inde percepi certissime, quod inter eos quibus suavissima et ingeniosissima tua Momenta speciatim communicata voluisti, meum quoque nomen extiterit. Gratias itaque ago gratissimas, pro cultissimo et eximio munere, quod sane pluris facio quam ipsa Hesperidum poma, et quidquid fragrantissimum molles Sabaei mittere possint. Nunquam crederem, Nobilissime Vir, Desultoria haec esse Momenta, ut inscribuntur, nisi nossem quantas quotidie sustineas occupationes, per quas nonnisi furtim et clanculum potes | |
[pagina 328]
| |
venire ad hilariores has Musas, ut Numa ad suam Aegeriam. Quam multi sunt in orbe literato, qui etsi credantur totum Heliconem occupasse et sibi videantur Apolline pleni, nunquam tamen possent quicquam ejus acuminis, elegantiae et festivitatis, addo non ingenii tantum sed excocti et subacti judicii, a suo pectore extundere, quod ad haec tua accedat, etsi plures Alcmenae noctes vigilarent, et pro Momentis annos et saecula insudarent. Falletur ergo qui haec vatum Entheo furori adscribet, cum ubique eluceat summa illa et prudentia et rerum humanarum peritia, quam in gravioribus quotidie exeris. Quod si ita ludis, qualis quaeso eris, cum ages serio? Si in tuis Momentis tantum inest momenti, quam grandia erunt ex tuis horis Jovis et justitiae filiabus expectanda? habebunt hic plurimi quod mirentur; ii praesertim qui attendent quanta cum dexteritate singula tractes; quod queant imitari, nisi ut simiae homines, paucissimi. Deum Opt. Max. veneror, ut Te, Nobilissime Domine, Patriae tuae decus, aulae ornamentum, bonorum protectorem, nobis, humanioribus literis, et Reipublicae praestet incolumem multos in annos. Tu vero perge bene velle mihi, qui semper et ubique ero, ut semper fui,
Nobilissime, Amplissimeque Domine, Tibi ad omnia obsequia addictissimus Samuel Maresius. Groeningae 14/24 Iul. 1644. | |
Idem H. Brvnoni.Accepi, Ornatissime Doctissimeque Vir, illa magni sane momenti Momenta Nobilissimi D. a Zulichem, quae tuâ operâ ad me transmitti voluit. Legi cum summa voluptate, et authorem deprehendi ubique sibi similem, doctissimum, acutum, elegantem: Ego quidem nec fonte labra prolui caballino, nec in bicipiti somniasse Parnasso memini, ut idoneus sim judex tot elegantiarum. Habebunt procul dubio ipsi Magistri artis plura quae hic facilius suspiciant, quam imitentur. Interea tamen ita me capiunt ea quae capio ex illis, ut cum aureo vellere hunc librum non facile permutarim. Gratulor itaque mihi quod me tantarum deliciarum participem Illustris hic Scriptor, adhuc pro sua humanitate nostri memor, facere voluerit. Sed et in gratiosissimo alias munere, id mihi accidit pro superpondio et mantissa, quod mellitissimis tuis literis illud comitari voluisti. Gratias ergo maximas et tibi ago, quod miseris, et ipsi Nobilissimo authori, quod mitti praeceperit. Hoc epistolium ad ipsum tuae curae et fidei, doctissime Domine, commendo, simulque ex animo offero tibi quicquid est meorum officiorum. Vtere quando et quomodocunque volueris. Senties me hac catenâ aureâ tibi devinctum, et coeptam eâ occasione notitiam et amicitiam porro excolere studebo. Tu idem facias, rogo; qui sum Tuus omni studio et affectu Samuel Maresius. Groeningae 14/24 Julii 1644. | |
[pagina 329]
| |
Perillustris DomineGa naar voetnoot1);Tot me cingunt, ex utraque, quam humeris meis sustineo, provincia, ac circumvallant curae atque occupationes, ut, quae Illustrissimae dignitati vestrae, aliisque Amicis, debeo officia vel obliviscendo omittam, vel procrastinando ferme negligam: ignosce tarditati, quae gratiarum actionem, jam diu debitam, minus gratam reddit. Gratiam ago habeoque (referre enim non possum) quantam animus noster capit, pro Epigrammatum libris, per Brunonem tuum, meum, missis. Conciliavit insignem dono vestro apud me gratiam illustris dator, qui jam supra omnis vulgi est fecem: nam abs Te esse datum, id vero serio triumpho: nempe, ut canit alibi Poëtarum suavissimus,
Et majestatem res data dantis habet.
Legi, perlegi, Desultoria tua Momenta, desultoriis horarum momentis. Quid dicam? Hugenius totus is ingenium est. Ego nunc versor in virorum maximi Renati des Cartes Philosophiae principiis evolvendis: et, verum fatebor, obstupesco, ita Naturam universam pandi ab hoc Heroë. Gratiae sint Deo nostro, Patri Luminum, qui tantam hic nobis lucem affulgere voluerit, phosphoro Cartesio, pro quo in merâ caligine versati videantur omnes antehac Philosophi. Sed pluribus consilia vestra non remorabor, ne Patriae desim. Deum precor, ut te incolumem tuis ac nobis reducat. Quod opto ac voveo,
Perillustris Domine
Illustrissimae dignitatis vestrae devotissimus Cultor
Adrianvs Heereboord,
Philosoph. in Acad. Leid. Prof. Ord. et Coll. Theol. Sub-Regens. Lugd. Bat. Colleg. Ord. 9. Kal. Sext. (= 24 Juli) 1644. Stylo Gregoriano. | |
Monsieur de ZulichemGa naar voetnoot2);Si un autre m'eut faict veoir le livre que vous m'avez envoyé, je n'y aurois admiré que l'excellence de vostre poësie. Mais à cest' heure vous m'y donnez subject d'admirer encor l'exces de vostre civilité: celle là requiert des louanges, cestui cy des remerciements; et le grand nombre de qualitez estimables et extraordinaires que vous possedez, authorisant le mespris que vous faictes de vostre Muse, rendroit son panegyrique une injure à vous: quoy qu'il fust composé d'une personne qui le sceut faire avecq autant d'ornement que de verité: mais la bonté que vous me tesmoignez, me persuade que | |
[pagina 330]
| |
vous en accepterez ma recognoissance par le seul moyen qui reste au pouvoir de,
Monsieur de Zulichem,
Vostre tres-affnée Amie à vous servir
Elisabeth.
De la Haye ce 17/27 de Iuil. 1644. | |
Nobilissime et Clarissime DomineGa naar voetnoot1),Lecta a me transcursim Monumenta atque Otia illa ingenii tui in primis literati mirum in modum animum affecerunt meum. Ut proinde merito ingrati animi vitium incurram, nisi vel verbulo gratias pro munere isto scribam. Erit fortasse aliquando si vel vitam Deus prorogaverit, vel per Musas hic nostras licuerit, major commodiorque occasio latius cum N.V. vel certe de eadem agendi in Bibliotheca mea Belgica, vel officina quadam litteraria Belgas Scriptores plerosque complexa, quos inter et N.V. elucet, notanturque ingenii monumenta nunquam peritura. Utinam et reliqua ad manum tunc fuissent, quae postea suggesta. Verum, tertiae illae, ut spero, curae erunt, quibus instructior prodeat Bibliotheca. Gratum interea acceptumque erit quicquid ab amicis suggeretur; quos inter Te deinceps V. Nobiliss. profiteri audebo. Lovanii 3. Aug. 1644.
Valerivs Andreas Desselivs. | |
Illustri viro d. Constantino Hugenio, equiti, Zulichemi toparchae, celsissimo principi a consiliis et secretis Sam. Sorberius εὖ πράττεινGa naar voetnoot2).Vir Nobilissime,
Non erat animus gratias agere tibi, cum primum accepi munus elegantissimum, cujus me participem tua fecit benignitas, nisi prius totum ἐς πόδας ἐκ κεϕαλῆς euoluissem: plenius enim et solidius putabam agniturum me quantum deberem tibi, accessuramque e facundiâ tuâ sperabam balbutiei nostrae copiam, quâ ut par esset testari possem quam me tibi beneficio isto obnoxium feceris. At subiit uereri ne interea temporis ingrati apud te animi labeculam contraherem, dum te laterent uerae silentii mei causae: quare dimissâ procrastinatione, testandae gratitudini meae utili prorsus et necessariâ, lectione interrupi jucundissimam, ut calamum in manus sumerem. Pluribus tamen opus non erat ut ex ungue, quod ajunt, leonem cognoscerem. Etenim jam olim abunde mihi perspecta fuerat ingenii tui mira in pangendis carminibus felicitas, acuminique raro multiplex conjuncta eruditio. noueram te ἀμϕοτεροδέξιον, qui uersu, ut solutâ oratione, aeque posses | |
[pagina 331]
| |
morari aures principum. nec mihi semel uenerat in mentem Michaëlis illius Hospitalii, togatorum aeuo superori doctrinâ dignitateque praestantissimi, qui medias inter occupationes molestissimas non erat dedignatus Auia Pieridum loca subinde peragrare. Nec sane qui de te solus magnifice sentirem siuit me Mersennus, aliique complureis judicio et eruditione insigneis, quos audiui saepe, cum optimo uirorum Lutetiae frequens adessem, paria mecum facienteis. Vnde cum in Batauiam appulissem ante biennium, nullosque praestantium ingenio aut uirtute virorum, quantum in me fuit, insalutatos praeterirem, vix credas quam gestierim conspectu tuo et alloquio frui. Ea tamen fuit fati iniquitas, seu moles negotiorum quibus tunc obruebaris, ut compos uoti nisi longo postGa naar voetnoot1) euaserim: neque tunc satis, ut uerum fatear, siti explendae. Sed nunc est in libro tuo quod te praesentem, idque tui parte meliori intuear. Quam vero, nisi salutis interesset publicae, cui adeo praeclaram operam nauas, ut perpetuo otiosus esses exoptaremus? quam egregia enim multa nihil agendo ageres? quam otiosi ne degeremus immortalia tua scripta probe curarent? Haec quidem votorum postrema non essent alio tempore, saeculoue pacatiori; nec Musae eruditis ingeniosisque vigiliis tuis praemia relatura essent minora laudibus, quas bene gestis Respublica uberrimas refundet. Verum non est, Vir Nobilissime, cur ponas rumores, ut ita dicam, ante salutem. Etsi literarum amoenitate impense delecter; nimio tamen sum in Batauos affectu, nimio persequor studio ut totus aliquando uester fiam, ut uelim exoritura unquam tibi otia, pluris fortasse nobis constitura. Sis igitur per me licet semper occupatissimus; dum per te, id est, sapientissimis consiliis tuis, diu res nostrae stent incolumes. quod Deum cum supplex ueneror, tibi etiam fausta et prospera adprecor omnia. Vale. Scribebam Slusis Flandrorum, Nonis Sext. (5 Aug.) Anni Christi Dionysiani CIƆ IƆC XLIV. | |
Le mesme à monsieur le RhingraveGa naar voetnoot2).Le livre que je viens de recevoir, est plain d'une rare politesse. Les poinctes si belles, les expressions si fleuries, les allusions si doctes, les pensées si judicieuses, que tout y est esgalement à admirer. Mais ce de quoy je m'estonne le plus est, qu'un homme de la condition de l'autheur, qui faict une vie si occupée, nous aye peu donner des choses si achevées, en un stile si different de celuy qu'il exerce d'ordinaire et auquel il reüssit extraordinairement. l'Eloquence de la prose est si diverse de celle des vers, et demande un si divers temperament, que c'est merveille de les veoir toutes deux en une mesme personne, et en un degré fort eminent. Il est vray qu'un grand Esprit peut devenir Poëte et Orateur par raisonnement et par estude: mais il y aura tousjours dans ses ouvrages quelques traicts forcez, et que les oreilles delicates discerneront bien de ceste naturelle fluidité que les Muses inspirent aux Poëtes dès leur naissance. Elle est si | |
[pagina 332]
| |
douce et si esgalle dans la Poesie qu'il vous a pleu de m'envoyer, que je revoquerois en doute la faculté oratoire de son autheur, si elle ne m'estoit d'ailleurs suffisamment cogneuë. J'en desirerois avoir maintenant quelque partie, afin de le pouvoir remercier de son present proportionnément à son merite, et de vous tesmoigner aussi avecq efficace, combien je suis,
Monseigneur,
Vostre tres-humble et tres-obeissant Servit.
Sorbiere. De l'Escluse le 3. d'Aoust. 1644. | |
Monsieur;Ie n'avois qu'à veoir le nom de l'Autheur du livre que vous m'avez envoyé, pour concevoir une grande opinion de cet ouvrage. Ce que j'ay veu du dedans m'a confirmé dans ce sentiment, et faict cognoistre que ce que Mr. de Beringhen m'avoit dit de vous estoit veritable, que vous n'estiez pas moins homme de belles lettres que d'affaires, et que les fruicts de vos meditations n'estoient pas moins doux, que ceux de vostre action estoient utiles. Ie ne doubte point que m'aymant beaucoup, il ne vous ait faict des relations qui me sont fort avantageuses. Vous en croirez ce qu'il vous plaira, pourveu que vous soyez persuadé, que j'ay au moins une forte inclination d'estimer les personnes de merite, et que vous tiriez de là ceste consequence infaillible, qu'estant de ce nombre, il est necessaire que je sois perfaictement,
Monsieur,
Vostre tres-affectionné à vous faire service
Le Cardinal Mazarini. A Paris le XIII. d'Aoust. 1644. | |
Nobilissimo et illustri d.d. Constantino Huygenio, Suylecomii toparchae, etc. Ioh. Smith S.D. Pl.Ga naar voetnoot1).Momenta, Vir Illustris, quae desultoria vocare libuit, gaudium mihi non momentarium nec desultorium, sed momentosum attulerunt. Meminisse potes, febriculam cuius horror me urgebat, tuo ante annos aliquot alloquio protelatam, te quoque digresso simplici eodem die accessu finitam: Si unum visitationis momen aut momentum tantum potuit, quid non sperem a tanta tot momentorum serie, nisi quod Non domus et fundus, non aeris acervus et auri, aegroto domini praestare in corpore posset? Quicquid id erit, mihi vel sano magnopere jucundum est et gratum, absentis contemplari posse imaginem Hugenii, eiusdemque seriis atque jocis oblectari simul et erudiri. Sed me quoque clarissimis hic viris, amicisque permistum agnosco ventura mitti in secula. Gratias ergo quas | |
[pagina 333]
| |
possum maximas tibi L.M.Q. ago. Nostri vicissim agelli specimen, sed tibi pridem non uno nomine debitum, exspectabis, cum Blaeuwius Batavorum quod caepit oppidum absolverit. Interim vale, Vir Magne et dulce decus meum. Scrib. Noviomagi XII VItilis (Aug.) Jul.: A. CIƆ IƆC XLIV. | |
Nobilissime et Amplissime DomineGa naar voetnoot1),Bonum equidem factum. Quae mihi destinaras poëmata tua, eadem rectissime et ad nutum curavit tuus Bruno. Adeo vero Momenta illa placuere, imo tanti fuerunt momenti, ut quamvis occupatissimo integras horas abstulerint. Et ecce dum avidissimâ lectione fragrantiam carminum tuorum persequor, veluti lymphatus in hos, sed plenos ruris et inficetiarum, versiculos erumpo: Barbariem Batavis quid enim lascive Poeta
Improperas, ubi tot copia docta virum?
Altera laus Romae divisa est, altera Graiis,
Hugenides unus paginam utramque facit.
5[regelnummer]
Ingemit, exultat, pungit, docet, ac meditatur,
Proteus non Proteus, fertilitate pari.
Heroës, elegos, arguta epigrammata testor,
Ingenio hic genius jure perennis erit.
At hic desino, ne te Roscium nostrum provocare videar, et merito a quoquam occinatur, impar congressus Achilli. Pro singulari autem in me affectu, quem perpetuum esse cupio, gratias, ut par est, non minus habeo, quam tua illa non desultoria, si verum audire vis, sed sibi constans doctrina laudem meretur cumulatissimam. De antidoto porro chartaceo jam nunc cogito, quod tuam praevenisset liberalitatem, nisi more suo typothetarum tarditas editionem Commentationum mearum ad Consuetudines patrias sufflaminaret. Brevi tamen enixuras bona spes est, quod dudum parturiunt. Bene vale, Vir nobilissime. Noviomagi, prid. Eid. (12) Aug. CIƆ IƆC XLIV.
Ampliss. dignitati tuae addictissimus
Lamb. Goris. | |
Vir PraestantissimeGa naar voetnoot2):Aliquando tandem et quasi postliminio mihi redditus et aliquâ ex parte mei juris, primum gratias V.C. agendas duxi, quas jam habeo maximas, pro illo Momentorum dono, imo κειμηλίῳ, ad me misso. De quo quid sentiam, non gravate praefabor. In eo certare mihi videntur summum cum acumine judicium et innocui cum eruditione sales. Sane lectione illorum ita me detineri fateor, ut gravissima me difficulter et invitum | |
[pagina 334]
| |
abstrahant, quod non raro, qui apud me sunt, observavere. Ego certe saeculo gratulor de tam felice praeli (cujus ego saepe, et quid ni quotidie? miseras vices doleo) partu, quo si dabitur ulterius beari, nae ego posteritatem praejudicavero fortunatissimam, cui erit abunde prospectum. Perge Eruditorum Coryphaee salivam nobis movere, et de literis tam bene mereri, et se tibi debere testimonium restitutae cum doctrina poetices, et haec et sequens profitebitur aetas. Ista momenta Monumenta sunt extenso victura aevo. Sic voveo, sic auguror,
Tuus
Eleazar M.F. Lootius, Servus Jesu Christi. Hagae-Comitum 15. Augusti 1644. raptim. | |
MonsieurGa naar voetnoot1);I'avoy escrit ma derniere lettre pour vous dire Adieu: lors que j'ay receu vostre excellent livre, qui m'a faict recommencer et reprendre de nouvelles brisées, puis que le present m'y convie, qui contient quasi tout ce qui est dans la nature, et partant pour lequel il me faudroit employer toutes les creatures pour vous en remercier. Je vous asseure que si j'avois autant de Genie à la Poesie que vous, je mettrois toute la Physique de M. des Cartes en vers, comme Lucrece a faict celle de Democrite: mais avec plus de grace. Car je vous imiterois: c'est à dire j'en ferois une partie en vers Heroiques, d'autres Saphiques, d'autres Jambiques etc. selon le caprice qui me prendroit. Si tost que je l'eu receu, le Sr. de Gastines, le Pere, homme de bon Esprit, trouva l'Epigramme gentil à l'ouverture du livre, où vous descrivez la femme noire soubs son voile, et fut ravi aussy bien que moy, de la preface admirable de Mr. Barlaeus. Je vous donne à penser, comme je vay devorer et lire et relire tous vos vers, qui ont le sel de Martial, et la richesse des odes d'Horace. Au reste les vers escrits de vostre main, au commencement de vostre livre, m'obligent encore plus que tout le livre, puis qu'ils me donnent le droit de vous estimer mon frere, quoy qu'il soit bien plus à propos de renverser et mettre le maximus pour vous, que l'on vous donneroit malgré vous, puis que vous y obligez par tant de tiltres. Je croyois y trouver des vers Italiens, Flamens, Grecqs et François, comme l'on m'avoit escrit de la Haye, mais j'ay esté trompé: peut estre les avez vous faict mettre en un volume separé. Si vostre Muse descrivoit un siege, un secours, et une prise de ville, je croy que l'on auroit grand plaisir à la lecture de tels vers. Mais cela est, peut estre, de trop longue haleine. Ne vous forcez en rien, ce qui est plus naturel sera plus beau.
XX. April. 1644.
M. Mersenne. | |
[pagina 335]
| |
Literatorum nobilissime et nobilium literatissime equesGa naar voetnoot1).Ego ex itinere, quod per hasce ferias animi gratiâ susceperam, reversus, poemata tua, quorum editionem jam diu sperabam, domum meam, dum aberam, a Brunone delata reperi, ejus esse beneficii ratus; quod ubi aliter se habere et a te donante profectum intellexi, obstupui in tanto honore et horrori meo, quo semper tua scripta legi, teque adeo ipsum veneratus sum, vix imperare potui fiduciae tibi per literas gratias agendi, et interpellandi tantum virum tot et tam arduis negociis districtum. Sed veritus ne hic pudor meus aliorsum acciperetur, malui molestus esse, quam non testari, quam afficiar eo munere. Etenim mire semper me cepit tua nec publicae venae, nec communis monetae Poësis, et illa pro diversitate materiae majestas, suavitas, sales, lepor, congruens stylus, nihil tritum, nihil usu vulgatum plebejo, nihil superfluum, nihil otiosum; illa verborum pondera, neque enim unquam numerandos versus existimavi: tum singula in singulis characteribus miracula in stuporem me rapiunt, et siquid alicubi obscurum cuiquam possit videri, id uti semper verum carminis splendorem duxi, ita reperi aut ab ignorantia, aut ab oscitatione lectoris esse et vitio hominum fieri, ut cum admirari nolint ea, quae non intelligunt, stolide aut maligne carpant. Cum ejusmodi hominibus congressus pertinacius quam aliquis mei loci atque ordinis senex unquam Homerum aut Virgilium tuetur, ego principi Poëtarum Constantino patrocinium, quo minime eget, sine populi suffragio commodo, adeo sanctum mihi non vetus omne, sed novum tuum poëma. Sed quorsum haec? volui paucis, ne in publica commoda peccando culpam duplicem, tibi constare de judicio et observantia erga te mea, et quam mihi gratum hoc tuum donum acciderit; tum voti summam hanc esse, si digneris inter tuos Poësiosque tuae cultores me admittere, et siquid generosae indolis et ad imitationem tantorum operum natae oboriatur, amatores ei conciliare non indecoro, si pateris, lenocinio; quandoquidem sola haec mihi et admirandi et praedicandi gloria relicta est. Vale illustre Equitum decus. Hagae quarto Calendas Septemb. (= 29 Aug.) Anno CIƆ IƆC XLIV.
Illustris amplitudinis tuae reverentissimus
J. de Vries. | |
Vir summe, vt musae, ita humanitatis miraculumGa naar voetnoot2).Ad priores illas litteras tuas, et bina Epigrammata, an responderim, ut ingenue dicam, nescio. Voluntatem scribendi ut ipsa haec insinuet dubitatio, ab humanissimo humanitatis tuae Genio impetrabo. Quae etiam impedimenta saepe sint, nefas sit exprimere. Sed cum calamus cessat, non desino animum ad te mittere, quo quemadmodum vivo, tuus sum, | |
[pagina 336]
| |
et semper ero: hac saltem fortunâ beatus, quod etiam absenti mihi colere divinum ingenium tuum liceat. Accepi vero nuper tria Momentorvm tuorum exemplaria: et quemadmodum ad me missum summo affectu et veneratione exosculatus sum: ita suum Vendelinus noster, et suum Tvldenvs. Quid alter ad me scribat, alter ad te, hic videbis. Ego vero percurri statim librum, imo libros, et tot thesauros inveni: inveni et nomen meum, saepius, saepius, totidemque velut gemmis illustratum. Illa una, titulo Operis aureâ manu tuâ expressa, tanti mihi est; ut nesciam, quid ingeniosius, quid venustius, quid benignius Ars, aut Natura possit. Parce centurijs, parce armis, ipso Arcem pretio capis. Arcem vero, quae tota Palladis, nihil omnino Martis habet. Atque egomet ipse tanto munere captus sum, tanquam satis Amore non vinciar. O suavem nexum! quia sic geminum. O suaves Versus! quos e manibus non depono. Quia ubique mentis acrimonia mixta est, non possum hanc nisi Musarum γλυκυπικρίαν appellare. Sic nunc vale, et uberiores a me litteras expecta. Hisce enim non tam scribere volui, quam non silere: ac revera non jam una distractus curâ scribo. Lovanij, in Arce, ipso Autumni Aequinoctio (21 Sept.). CIƆ IƆC XLIV. Totus tuus Eupantus (= Puteanus). | |
G. Wendelinus ad PuteanumGa naar voetnoot1).Amplissime Vir, Eruditionis lumen, meus Amor, meum delicium.
Delicium, inquam, etiam illius, qui totus est quantus quantus, eruditorum Nobilissimus, Humanissimus, Constantissimus. Noctem hanc impendi totam carptim, raptim, percurrendis tot luculis, imo enimvero fulgetris, ad quae etiam dies caligat. Vno verbo: Obstupui; necdum destuporatus, nunquam adeo destuporandus: ita isto afflatu sideratus sum, quo nolim me levari. Neque si apud te sim plura dixerim. | |
Nobilissime et Amplissime DomineGa naar voetnoot2),Si iudicio posteritatis multum Ennio ille catus Aelius Sextus, Horatio autem Cascellius Aulus debent; praeclari Jureconsulti, sed illorum clariores carminibus, quamvis obiter ijs inserti: quantum Hvgenio debeo, qui honorifico nimis elogio me sui poëmatis arbitrum facit? Namque Musae tuae parturienti me velut obstetricem accersis, nequid Monstri, vel Abortus oriatur. Ego vero, vir et vates nobilissime, monstrum censeo, te inter negotia tam ardua, tam tetrica, tam lepidos amoenosque versus gignere: abortus, sed maturis partubus elegantiores, puto illa Epigrammata, quae aliud agenti exciderunt. Scripserit argutulos illos versus in aulâ Ausonius: tu pares in castris, inter classica et strepitus armorum, effudisti. Cum docti facundiae tuae acumina admirabuntur, plus tribuent Sapientes praestantiae animi; per quam licuit inter fragores propinqui Martis deliciari | |
[pagina 337]
| |
cum Camoenis: Candorem vero amabunt omnes, quo tot Amicos, Eruditos autem quoscumque, tanquam amicissimos celebrasti. Prorsus eâdem operâ et Musis et Gratijs litasti. Spero, Editio secunda (hanc enim distractis cupide exemplaribus [exhaustam] auguror) tot siderum choro et meum inseret nomen: cum scriptum ad me Epigramma non cedat editis. Cuius me judicij falli, per amorem mei, suspicarer; nisi idem de Versibus judicarem, quos Exemplaribus inscripsisti ad summates Eruditi Ordinis, Puteanum et Wendelinum. Quibus cum in reliquis concedo, in Amore Cultuque tui non cessero. Epistolae tuae non respondeo, nisi imparem me Benignitati tuae et sermone et rebus esse. Vale.
Virtutis et Doctrinae tuae perpetuus cultor D. Tuldenus. | |
J. ForestusGa naar voetnoot1).Hac causa dicta, altera nec minoris momenti et ejusdem delicti, videlicet ingratitudinis, mihi apud te dicenda est. Jam diu summi beneficij, misso mihi insignj poematum tuorum opere, tibj reus sum; quod nec epistola quidem agnovj. Verum non inertia, sed nimio legendj studio in eo peccavj. malueram solidas gratias solido munere percepto tibj agere. Tunc mihi gratiae erant agendae pro honore, quem mihi in offerendo scripto habueras, nunc et pro voluptate et utilitate, quam ex lectione ejus cepi agendae sunt, et usurarum loco tibj erunt. Quod quaeso ut ita pro humanitate tua interpreteris, et me, si non erroris, saltem malj animi, sine quo crimen committitur, purum habeas, meque, ut soles, ames. VIIo. Calend. Octobris (= 23 Sept.) CIƆ.IƆCX.LIV. | |
Isaacus GruterusGa naar voetnoot2).Jnterim absentem Hugenium meliore sui parte spectandum mihi exhibet novorum poëmatum liber, Brunonis tui commodato (forsan audacius petito, cum rogata vacuum dimisissent bibliopolia) suppleturus bibliothecae necdum translatae defectum. Desultorius, inquam, per aliquot septimanas, itineri et necessariae morae impensas, lector, Hagae incidi in Momenta desultoria, edecumatum authoris genium in castrensibus turbis velut securo Helicone felicissimum testantia. Adeoque me afflavit spiritus tam acute, tam terse quoslibet, neque vexato cerebro natos conceptus expedientis, ut ad reliqua, suam post expectatura Levanam, vix patienter anhelet. Sed haec dicendae salutis devia sunt; habitura ab humanitate tua quidquid justae excusationis digne conferre scriptor nequit. Vale Vir nobilissime et amantem amare | |
[pagina 338]
| |
perge. Hagae ex aedibus clarissimi Graswinkelii, qui novum ut veterem vetus hospes amicum stringit limpidissimae benevolentiae ulnis, et officiosissime te salvere jubet. XIII Calend. Octob. (= 19 Sept.) CIƆ IƆC XLIV. | |
MonsieurGa naar voetnoot1).Ie ne scaurois excuser mon retard, a vous presenter mes humbles remerciemens, du tresnoble present, de vos rares poesies, et des vers, qu'il vous a pleu y aiouster, de vostre tres-digne main, en ma faueur, et beaucoup plus, que ie ne merite, du camp de Maldeghem, du 12 de Iuillet de l'an passé, sinon, en vous asseurant, que ie n'ay receu le pacquet, qu'à l'entrée de ce mois, ayant seiourné par les chemins, pour affaires de celuy, à qui on l'auoit remis à Amsterdam. Ie l'ay donc bien receu, Dieu mercj, et vous en suis tres-obligé, l'ayant veu auec tel contentement, que ie ne m'en pouuois saouler, y remarquant, auec le cher gage de vostre bienvueillance, la continuation des rares dons, qu'il a pleu et plaist à Dieu, de verser de plus en plus, tant sur vostre personne, que sur celles de vos excellentes et fleurissantes plantes, et quj arriuent tantost à une maturité, et dont je me resiouis auec vous, du fonds de mon coeur, et vous en souhaite, et à eux, tout comble de contentement et benediction. I'y ay pris un tres-grand plaisir, à m'y rememorer beaucoup d'anciens amis et excellens personnages: Comme aussi, d'y voir, comme un vif pourtrait, des raretés de vostre tres-plaisante Haye, en laquelle il me semble de me mieux pourmener, par le denombrement que faictes de toutes ces belles pieces par le menu, que lors que i'auois le bien d'y estre. Or, quoy que je me sente incapable, de vous rendre aucun digne remerciement pour un tel surcroist de vos signalées faueurs, si est ce, que je seroye par trop ingrat, si je ne m'efforcoye d'en tesmoigner au moins le desir par quelque petit eschantillon. C'est ce quj m'a donné courage, à recercher, s'il y auroit encor quelque petit reste de reserue, d'un peu d'air des foibles Muses de nostre ieunesse, qui alors s'hazardoit à produire quelque vers sterile et mal agencé, et ayant tiré, ce que i'ay peu, d'une source fort tarie, je prens la hardiesse, de vous presenter, et à Messieurs vos fils, un peu d'Elegie, mal bastie, cy joincte, en laquelle je scai bien, qu'il n'y a rien qui merite d'amuser vos yeux et iugemens tres parfaits, neantmoins je vous prie, qu'en excusant les defauts d'un marchand sexagenaire, peu versé en tel suiect, il vous plaise agreer la bonne volonté de celuj, qui cede volontiers, en telle matiere, à ces grands esprits, quj vous en honnorent dignement, et n'y pretend aucun rang. Mais, qui ne leur cede, ny cedera en affection et respect, qu'il vous porte, et au seruice, qu'il vous a voüé, et aux vostres, à tousiours. Ie vous prie donc la receuoir, telle qu'elle est, et m'excuser mesmes, que je n'ay peu de moins, que de me licencier à y faire mention des | |
[pagina 339]
| |
tres-agreables vers, dont il vous a pleu (sans aucun mien merite) de m'honnorer des vostre jeune aageGa naar voetnoot1): et pource que Messieurs vos fils pourroyent estre curieux, d'en voir la piece, i'en ay aiousté une copie, les meschans Dunkerkois nous en ayant fait perdre le digne originel, lors de la prise de mon filz, lequel, faisant encor sa demeure en Amsterdam, vous asseurera de plus fort de nostre affection et desir, à vostre seruice et des vostres, comme je m'y offre, selon mon deuoir, de tout mon foible pouuoir. Et en vous baysant tres-humblement les mains, et à Messieurs vos fils, je vous asseure, que je suis et seray à tousiours
Monsieur
Vostre tres obligé et tres-humble seruiteur
J: L: Calandrinj.
De Geneue ce 15 Mart. 1645. | |
Elegia, Iohannis Ludovici Calandrinj, in Momenta desvltoria, doctissimum poematum opus,Non momentaneum, sed perenne, (Sic voueo) Nobilissimj et Clarissimj Viri, Dominj Constantini Hvgenii Equitis, Toparchae Zulichemii, etc. Principi Auriaco a Consil. et Secretis, sibi ab Authore, cum amantissimis versibus, Geneuam, dono missaGa naar voetnoot2). Exul Musa redi: quam nos, iam lustra per octo,
Saepius inuitos, deseruisse piget.
Musa redi: facilisque exaudj vota precantis,
Dum nouus e Batauis, vester Apollo iubet:
5[regelnummer]
Ille, cui niueâ cinxistis tempora lauro,
Hvgenivs, vestri gloria summa Chori,
Millenis pedibus limata poemata mittit,
Et renouat priscae pignus amicitiae;
Carmine mellito quam significauerat, annos
10[regelnummer]
Cum sex atque decem vix bene natus erat.
Triginta et binos iterum repetita per annos
Nunc eadem, quantum pondus amoris habet?
Quas tibi pro tanto referemus munere grates,
O praestabilium flosque decusque virûm?
15[regelnummer]
Tunc liquidj placuit ripam narrare Lemannj,
A tenerisque annis edere digna viro.
Nunc celebras altâ sublimes laude triumphos,
Bellicaque illustras Principis acta tuj.
Sylua Ducis, Mosae Traiectum, Breda recurrunt,
20[regelnummer]
Heini et naualis parta corona manu.
| |
[pagina 340]
| |
Nunc Meteora lubet pedibus detrudere coelo,
Abdita Naturae: cedat Aristoteles.
Sol, stellae, cum nocte dies, venti atque Planetae,
Nix, glacies adsunt: pallida Luna pluit.
25[regelnummer]
Nunc facili alloquio gratos inuisis amicos,
Et libet hic versu liberiore frui.
Primus es, o Heinsi clarissime, Ductor et olim
Noster, et auspiciis debeo multa tuis.
Barlaee, Hvgenianae animae pars altera, nomen
30[regelnummer]
Clarum, docta tuum versa pagella sonat.
Schvrmanna, ingenii mirandis dotibus, aeuj
Lux nostri, Virgo Prodigiosa, subit.
Occurrunt faciles Salmasius, atque Riuetus,
Hoofdius e Mudâ, Vossius Amsteliâ.
35[regelnummer]
Partes inde suas sibj Patria Vindicat Haga;
Principis haec sedes, imperiique locus:
Faecundis adeo hanc ornasti versibus, eius
Fama sit ut nullo non celebranda die:
Compita, stagna, forum, syluasque viasque recenses,
40[regelnummer]
Fossasque ac portus, Templaque Sacra Deo.
Aulaque succedit, tum qui septemplice telo
Concordj Patriam protegit ungue Leo.
Curia quae suprema Patrum, variique Senatus
Quantae sint curae, quam grauis ordo, canis.
45[regelnummer]
Magnatum et veniunt spectanda palatia versu,
Inque his praecellens, Hvgeniana Domus,
Ordine quam tanto Domini Symmetria struxit,
Pars ut in humano corpore quaeque sita est.
Pulchra domus, celso laqueari et fornice constans
50[regelnummer]
Architectonicos exhibet arte tubos.
Pulchrior interior, nitidusque domesticus ordo,
Quae veram faciunt viuida membra domum.
Hvgenivs Pater et caput est: virtute coruscans
Omnigenâ: (rarj lucida imago Patris.)
55[regelnummer]
Illum ars, natura, et fortuna coëgit in unum,
Quaecunque optari maxima mente queant.
Summa illi pietas, immensa scientia rerum,
Et cum diuitiis, suspiciendus honor,
Omnia credibili splendent maiora: ratamque,
60[regelnummer]
Dicere si coner, vix habitura fidem.
Agnouit Princeps: merito tibi credidit Aulae
Arcana, Illustris Consiliumque Domus.
Coniugium ex voto, culmen Deus addidit omnis
Laetitiae: breuis at, proh dolor, illa fuit.
65[regelnummer]
Parca Tori sociam florente aetate reuulsit:
Ut sit Stella soli, coelica Stella polo.
| |
[pagina 341]
| |
Sed valeant luctus: dum quinâ in prole relucet,
Dumque Patrem Nati, pulchra Quadriga, beant.
Patris ad exemplum, et supra, si credere fas est,
70[regelnummer]
Constantine, Patris nomen et omen habes.
Tu cui, sicut Auo, designat nomina Christvs,
Cum magno referes nomine, pectus Auj.
Deliciae Patris, et lectissima biga iuuentae:
Splendida nunc saeclj gloria, fama, stupor:
75[regelnummer]
Viuite felices, binis cum fratribus, ambo,
Et cumulet donis vos Deus usque suis.
Quoque Parens et Auus nos est dignatus amore,
Vos quoque complectj meque meosque precor.
Nec moueat: crepidam sutor licet exeat ultra:
80[regelnummer]
Namque animos addit Patris Auique fauor.
Nouimus: et nimis infirmas agnoscimus alas,
Vobiscum ut montis scandere summa queant.
Sic visum fatis: in terra repimus ima,
Annos sex denos cura pusilla coquit.
85[regelnummer]
Nec tamen, ille ardens olim, deferbuit ardor,
Nec minor est Musae, tempore, factus Amor.
Restat amor sterili ingenio: nec contigit unquam
Fons bene foecundus, largaque vena mihi.
Quantulacunque fuit, nullo exercente, fatiscit,
90[regelnummer]
Et longo torpet desidiosa situ.
In magnis voluisse sat est: quae acquirere nobis
Non datur: in natis spes reperire bona est.
Primum fata tenent: binos Graecis Latiisque
Imbutos studiis, cura aliena premit.
95[regelnummer]
Spes et adhuc: superest natorum triga minorum,
Quêis Musae ut faueant, sunt tria vota mihi.
Sed iam tempus equûm: faciles ignoscite cunctj
Si minus illimis Musa Lemanna fluit.
Si refluum valuit Rhodanum retinere Geneuae
100[regelnummer]
Aeolus, o mirum, si vada sicca dedit,
Quidni Mercurius Musarum flumina siccet?
Nomina sed (satis est) chara valete diu.
(Ad vs. 99: Anno: 1645. Die Dominicâ, Ianuarii 19. horis inter octauam decimamque matutinis, tantus Geneuae, tam terribilis ventorum extitit impetus, ut celerem Rhodani fluxum retroageret, usque in Lemannum lacum, undaeque, muri instar, coaceruatae, cursum suum sisterent, adeo ut vado sub binis pontibus locisque vicinis facto, nouitate rei numerosa commota plebes deambulauerit quasi in sicco, et pisciculos, etiamque maiusculos, manu collegerit quam plurimos.)
J.L.C.
Geneua. Idib. (15) Mart. 1645. | |
[pagina 342]
| |
[Cyllenes summo de vertice quo prospectas]Cyllenes summo de vertice quo prospectasGa naar voetnoot1)
Phoebigenam affari lentus, Atlantiade?
Dispicio, fontesne Tagi petam, an Ostia Rheni;
Dum mea tam dubio Bilbilis orbe latet.
5[regelnummer]
Vt nisi monstrarit patriam manifesta loquela:
In Batauis natum crediderim Hugenium.
Et miraris, Vir Nobilissime, Cunctantius me venire ad Te, cuius lepores nec assequatur Mercurius? Tu praepetibus istis pennis tam sublime volitans, et vides omnia infra Te, et despicis Telluris pondera, meamque inter illa Testudinem dudum exsanguem, et nisi facerent tua illa Momenta Svbsvltoria, plane mortuam. Illa dum me non carptim vellicant; dum denticulatim morsicant; et vngulatim scalpuriunt ad viuum: viuum vt me credam perfecerunt, et Exseqvias ire Bilbilitano illi, pridem languidulo, iam etiam composito ac collocato. Commodum est. Ollvs effertvr. Melior vacuâ iam regnat in Aulâ. Feliciter, Mi Rex. Bene Te; Bene Nos, Bene nostrum saeculum. Dum vacabo, Pvlle Phoebi, (nam vacare quid vetet?)
Dum simul iuuat vacare (quando quod iubes iuuat;)
Non verebor lector esse, lector insulsissimus,
Aureorum, Gemmeorum Carminum pellacium.
5[regelnummer]
Malo Spiritu tenaci, malo longis haustibus
Hauriam, quod Tu propinas; quam semel carptim legam
Quidquid inter ambulandum de Diones hortulis
Suaue spirans et venustum displicere non potest.
Non dabo Diem vel Horam, vel Quadrantem horarium,
10[regelnummer]
Saeculo debetur omne Saeculum quod instruit.
Ne vel hic morer loquendo, scin quid vnum postulem?
Laeta quam sunt, Longa sint Momenta Svbsvltoria.
* * *
Gottifredus Wendelinus.
| |
Ad nobilissimum et amplissimum virum Constantinvm Hvgenivm principi Auriaco a consiliis et secretisGa naar voetnoot2).Inclyte Musarum cultor, pulcherrima nobis
Qui procul a Batava carmina mittis humo:
Deciperis: captant obscuri vatis amorem:
Sedulitas fructum non habitura tua est:
5[regelnummer]
Vilis praeda tibi pretioso quaeritur hamo,
Castalias perdis non bene cautus opes.
Munera facundis insignia mitte Poëtis,
Unde potest dignas Musa referre vices.
| |
[pagina 343]
| |
Nos steriles nugas docti pro munere libri
10[regelnummer]
Reddimus, et parcâ rustica dona manu.
IIX. Martii CIƆ IƆC LV. Io. Sangenesivs.
| |
Summa privilegii.Cautum est diplomate Illustrium ac Praepotentum D.D. Ordinum Hollandiae et West Frisiae, ne quisquam inscio aut invito Constantino Hugenio, Toparchâ Zulichemii, Opera, quae ipse intra proximum sexennium editurus est, imprimi curet, alibive in totum sive ex parte impressa in hasce Ipsorum Ditiones importet aut vendat. Qui secus faxit, ipsis exemplaribus, et centum quinquaginta insuper florenis mulctetur; ut latius in dicto Diplomate, dato Hagae-Com. X. Aprilis CIƆ IƆC LIII. et signato J. Cats. Ut inferius Herb. van Beaumont.
De Momenta desultoria van 1655 is geen herdruk van de 1ste uitgave; het is dezelfde oplage, maar met ander voorwerk, terwijl er 101 bladzijden (blz. 323-424) aan zijn toegevoegd. De verzen daarin opgenomen zijn verdeeld in 3 boeken Epigrammata; het aantal dier boeken is dus van 9 (zie dl. III, 334) aangegroeid tot 12. Boek 10 en 11 bevatten gedichten uit de jaren 1644-1655; daarbij is ook het volgende vers van Constantyn Jr. opgenomen (blz. 391): | |
In effigiem Christinae reginae SueciaeGa naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Talis in Arctois regnatrix magna pruinis
Pallados et Charitum grandis alumna nitet.
Talem se populis praebet Christina videndam,
Filia Victoris, non minor ipsa, patris.
5[regelnummer]
Ille quidem fractum toties bene contudit Istrum,
Et domuit ripas turbide Rhene tuas;
Christinae communis amor venerabile nomen
Quamlibet amotis gentibus esse facit.
Illam suspiciunt, illam qui bella gerentem
10[regelnummer]
Gustavum populi non timuere, colunt:
Dixero pace tuâ qui nunc, Pater, incola coeli es,
Latius imperium te tua nata tenet.
Boek 12 bevat de vertalingen naar Quarles (zie dl. IV, 123, 262; V, 3-15, 19-23). |
|