Gedichten. Deel 3: 1636-1644
(1893)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 327]
| |
Bijlage.
| |
[pagina 328]
| |
saporis eidem propinanda putabam. Displicebat foetus parenti suo, placuit susceptori; et quem pro derelicto habebat, ut bene natum excepi ulnis, et nunc eruditorum oculis ostento, uti famae gloriaeque, ita et invidiae securum. Familiare hoc magnis ingeniis, ut quae scribunt optima, damnent ipsi, aut quae artis documenta dissimulant per modestiam, aliorum esse judicii mavelint, quam sui. Et forte non est cujusvis de hoc studiorum genere judicare. Formarum censores plurimos habemus, boni et erecti carminis paucissimos. De illis sententiam dicere possunt etiam maxime deformes. De his non nisi Poëtae et ab eodem sidere tacti. Est ex illarum numero facultas Poëtica, quae actione et usu comparantur. Et uti idoneus rerum civilium judex esse nequit, qui se rebus et res sibi subduxit; ita poëmatis genium non capit, nisi ab eodem genio afflatus. Haec ipsa, quae vides, Momenta sunt, et quidem Desultoria. Momenta, quia pleraque nullo molimine, sed impetu scripta sunt, non conatu, sed nutu, non ad lentas clepsydrae moras, sed subito calore et quadam festinandi voluptate, ut veluti per tussiculas et interruptos singultus egesta videantur. Alia namque in castris inter lituos et tympana, alia domi inter supplicum flagitationes et amicorum officia nata sunt. quaedam equitanti, quaedam naviganti, quaedam ambulanti exciderunt. quod sane vitae genus uti longas moras nescit, et cunctationes fugit, ita praecipites subitosque animi motus amat. Desultoria sunt, quia cum non in castris solum, sed et in aulis alia se semper offerat rerum facies, alii hominum vultus, aliae curae, motus, jussa, non potuit non vagari mens libera et desultorie ferri in res varias. Distrahuntur nubes roridae a radiis Solaribus in guttulas minutissimas. nec aliter Autorem distraxere in diversa tumultus aulici bellicique, ut animum nunc [huc] celerem nunc illuc diviserit. tessella, dum aquarum superficiem ex obliquo jacta radit, saltuatim pergit. non secus, Principis sui subitis et iteratis imperiis avocatus, ad alia et alia deflexit et brevibus intervallis ad se rediit; non dissimilis Monomeris, Orientalibus populis, (si fides Gellio) singulis cruribus saltim currentibus. Non fertur uno tramite Poëta noster, sed in vagum, et quaquaversum cursitat. E coelo in terras, e terris in coelos rapitur. modo in sylvis, modo in montibus, modo in aquis est. ab urbibus in domos, ab his in urbes saltum facit. Jam illi vir, aut foemina aut maleferiatus aliquis carmen facit. a flammis et incendiis publicis accenditur, rapitur per vasta maris spatia, cum Meteoris assurgit et erigitur, mordet officiosam et inofficiosam supellectilem, in singulis humani corporis partibus dentem figit, per vicos et plateas ambulat veluti aedilis aliquis, et sine populi suffragio pronunciat. nullam mundi particulam eximit suis lusibus et commentis. Vapulant illi Sol, Luna, pluviae, grando, nix, fulmina, ignes fatui, totusque exercitus imperfectorum corporum. Specula, forfices, dentiscalpia, acus, digitabula, flabella, et nihil non istorum impedimentorum ut stultitiae nostrae argumentum traducit. ita prisco Poëtarum more Superos inferosque naturam omnem et artem, totam Sapientiae, totam Moriae pari libertate exercet. Laudat, vituperat, suadet, dissuadet, mulcet et asper est. speculatur cum Thalete, monet cum Socrate, censor est cum Catone, ridet cum Democrito, | |
[pagina 329]
| |
flet cum Heraclito. acu pungit ipsum sartorem, penicillo suo perstringit pictorem, cum milite caesim et punctim agit, Thaidas et Nomentanos nepotes laedit aliâ, hoc est doctâ et dicaci cuspide, omnes singulosque Epigrammate. Est inter aviculas motacilla, quae in saltibus non magnis spatiis volitat, sed breves facit de arbore in arborem, de virgulto in virgultum discursus. Idem facit noster in hoc Operis sui salicto. arripit argumentum et deserit, intrat ut exeat, venit et abit, nec, uti scopulis conchae, diu uni immoratus, stationem, quâ steterat, relinquit. saepius incipit, saepius desinit, et repetitis exordiis multas absolvit fabulas, non sine verbere. Non invito ad lectionem sedentarios, et qui foetus lambere in longum tempus amant, ac continuâ mentis agitatione solidos dies fatigant, non absimiles vulturi, qui Tityi ac Promethei extis aeternum incubat, sed eos, quibus interrupta sunt otia, et divisi in plurima labores, quique in ipso conceptu pariunt. Nec ad Poëticum hoc epulum cupiam accedere tristes et tetricos Deos, quibus nonnisi suspirio exit vox, sed quibus erudita comitas et non ficta hilaritas et supercilî expers frons, et jecur molle et splen cachinnans in virtutibus sunt. Abesse jubeo vitilitigatores, et minutiarum anxios sectatores, qui ob voculae situm aut accentum, frontem corrugant, et fluctus in simpulo excitant. Quin et illos, qui cum noctuae sint, indignantur non videre se vim Epigrammatis obiter lecti. Etiam hic locum habet: qui nucleum esse vult, nucem frangat oportet. aquarum potoribus et in Boeotia natis haec non scribuntur, verum Lectori attento et cui repetita lectio secreta aperit. quae diluti et fatui saporis sunt, gustamus cum fastidio et contemptu, quae vero erecti, attentâ pitissatione, et frictione crebrisque morsicationibus. Joviales convivas, ScipionesGa naar voetnoot1), Laelios, Augustos, Cicerones advoco, quibus suave est jocari sine noxa, ridere sine felle, quibus fabae et betae fabrorum prandia non sapiunt, sed asellos, et scaros, et apros et mullos in delitiis habent. Praestant hic condimenta cibis, juscula carnibus, acumina rebus, apparatus argumento, qui in rebus etiam vilissimis elegantissimus est. Fulgent fumi acuminum luce. res nihili inventione maximae fiunt. obtusa acuuntur ingenii solertia, et mira perspicacitate ipsae, ut ita loquar, cotes pungunt. Loquor citra gratiae spem. plurima sunt, quae Bilbilicum vatem provocant; acumine, verborum emphasi, materiae copiâ et ornatu. Veterum Graecorum et Romanorum acute dicta, allusiones et historiae hic illic inspersae pro gemmulis sunt et coralliis, quibus plateae, vici, lapides, utensilia, etiam corporis nostri particulae despectiores coronantur et splendent. Intercursat τὸ ἠθικὸν τῷ ϕυσικῷ, τὸ θυμικὸν τῷ ἐπιθυμητικῷ, miscetur utile dulci, honestum utrique. jam Anacreonticum quid, jam Aristophanicum legis. Non unius pulpae sunt, quae sapis. Prodeunt in scenam mortalium ineptiae et multiformis fatuitas. in quam Satyram non scribere difficile est. Quare non pedes solum in Epigrammatibus, sed et dentes invenies et ungues, quod ajunt, in ulcere. Nemo vapulat bonus, nemo impune fert malus. Finguntur mali, non signantur. In rationis conceptibus | |
[pagina 330]
| |
luditur ingenio, nullius odio. Characteres crede et ideas describi potius, quam exempla viventium. Grassabatur Ajax in sues, quas Graecos putabat. Etiam furiis correpti vates perstringunt, quos nesciunt. Utopia pro regno ipsis est, subditi Lestrygones, Phaeaces, Polyphemus, Circe, Calypso, a fictione sunt. Nemo in se dici putet, quod in vitium, et fieri saltem posse putet, quidquid exaggeratur ceu factum. Qui vatibus indignantur, lapidem mordent. non loquuntur ipsi. Pythius intus agit, quo inspirante non possunt non loqui. Non peccat, qui necessitate peccat, et Superûm afflatu. Quisquis legere haec Momenta vel Desulturas voles, momentaneus sis oportet et Desultorius. Ita nec irae ob hoc, nec amori ob aliud Epigramma longam moram dabis. Non ridebis diu ob hujus festivitatem, nec dolebis diu ob alterius naeniam. Fabulae totius partes et dramata sunt miles, studiosus, professor, sartor, pictor, princeps, lex, legatus, sacerdos, etc. ut Poëticam non particularem scientiam, sed universalem esse credas, quae nihil intactum indictumque sinit. Fruere, Lector, commentis ingeniosissimis. Digessi ea in ordinem, ut potui; ipsam annorum seriem secutus. noluit sibi hoc negotii dari autor, et quae cuncta habebat contemptim, aliorum curae singula esse maluit, quam suae. Non hic canoras nugas et rerum inopes damus. Ab ea mente profecta sunt, quae castrorum vallis conclusa, ubique esse amat, et palatiis circumscripta spiritum extrudit latius in obvium quodcunque. Vbi tympana Martius furor pulsat, haec Apollinis citharam furore alio quatit. Evocata a Principibus pari fiduciâ Delo Phoebum Musasque arcessit, et jussus imperata facere a Dîs terrestribus, imperat coelestibus. Poëmata haec cum legis, in virtutum te area versari puta. Erga amicos candidus est vates et officiosissimus, in improbos acer, in Patriam pius, in Principes suos gratus, in hostes publicos animosus, in rebus laetis comis, in tristibus serius, in sacris religiosus. ut non boni vatis solummodo notas, sed et civis optimi ubique deprehendas. Qui famem publicam redimunt novi commeatus et luculentae frugis vecturâ, gratiam publicam merentur. Eandem et mihi deberi puto, qui desideria doctorum recreo sapidissimis bellariis. Si sapient tibi, evasisti maledictum meum. Si non sapient, exspue. Non fert thuris odorem ad stivam enutritus, nec erecti carminis fragrantiam gens Arcadum. | |
In poematia et otia illustris viri Constantini Hvgenii, equitis, Zulichemi toparchae, celsissimo principi a consiliis et secretis.
Constanter Patriae soli Patriaeque Parenti
Qui vacat, et soli vix vacat ipse sibi,
Vrbanis procul officiis castrisque relictis
Ipse suis hic se reddit, et ipse sibi.
5[regelnummer]
Hic canit. et, quantum superest Patriaeque Patrique
Posteritas, tantum nunc vacat ille tibi.
Daniel Heinsius
ex tempore scribebat.
| |
[pagina 331]
| |
In poëmata domini Zulichemii ad lectorem.Enthea sydereae qui, Lector, acumina mentis
Tot sine labe sales deliciasque stupes;
Quae venereris habe: Nisi sis Deus ipse, Deive
Instar habens, tanto non capis aequa Viro.
Theod. GrasvvinckelGa naar voetnoot1).
| |
In Constantini Hugenii poemata.Hvgenidas nuper Musas cum forte rogarem,
Vt canerent domini laudibus apta sui;
Omnia cum possent, id solum posse negarunt;
Hoc illae vitium rusticitatis habent.
5[regelnummer]
Caetera sollicitant nequicquam hic numina vates;
Hugenides illud non potuere Deae.
Marcus Zuerius BoxhorniusGa naar voetnoot2).
| |
In nobilis et illustris Sulichemii domini opus poeticum ad saeculi nostri Bataviae poëtas.Tolle caput, dejecta cohors, inhonoraque vatum
Turba, Poëtarum jam novus instat honos.
Sidera sublimi feriamus vertice cuncti,
Aethereâque velit quilibet ire viâ,
5[regelnummer]
Nec sibi flectendas desperet Principis iras
Si quis in irato Principe Naso gemit.
Dum sacras quatit aula fides, vicinaque sceptro
Purpura Pierias vestit amica Deas.
Temporis haec fortuna mei est, quae falsa Quiritum
10[regelnummer]
Gloria. Quis, Scythica dum dolet exul humo,
Quis fuit Ausonia magnatum doctus in aula?
Vel quis Doctorum, dic mihi, visus amans?
Quis vindex, Quis fautor erat? nemo, Hercule, nemo.
Ibat in exilium turba novena suum,
15[regelnummer]
Barbarie capiente locum, cum surgere vates
Iussus; in augusta tunc nihil Vrbe fuit
Augusti, magnique nihil. Nunc sidera splendent
Altera, et aulai in culmine Musa sedet;
Proscribitque malas artes, attentaque praestat
20[regelnummer]
Ora Ducum, et cunctis civibus una placet.
Admirande virûm, cui lotis carmina labris
Fundere, et in Furias intumuisse pias
Affectem, nisi tanta tuae spiramina mentis
Sola forent. mihi tu praecine, pone sequar.
| |
[pagina 332]
| |
25[regelnummer]
Imus ego, tu summus eas. hoc ordine vates
Stant Batavi. noster Pollio in arte prior,
Mecaenas nos Belga praeit. Romana sequuntur
Nomina. tunc saecli gloria, vatis erat.
Nunc vatis quoque, sed vatum solius amantis
30[regelnummer]
Hugenii, vel dic tersius, Eugenii est.
C. Boyus, ICtusGa naar voetnoot1).
CIƆIƆCXLIV.
| |
Ad lectorem.Quos legis, ingenii totidem miracula, versus,
Heic lege quâ deceat lege stupere tibi.
Haec aliena locis, alieno tempore nata,
Hugenii cerebro tam bene nata vides.
5[regelnummer]
Temporis haec puncto, si non ex tempore, fudit
Singula, quae punctum temporis omne ferent.
Ille Poëtarum Deus Otia fecerat olim,
Et praesens Batavûm Phoebus ephebus erat.
Hoc, dum sustinuit vir tanta negotia solus,
10[regelnummer]
Publica procurans commoda, panxit opus.
Non labor illud erat, sed desultorius altâ
Fronte remittentis seria lusus erat;
Usque stylum revocante manu, retrahentibus illam
Undique millenis sollicitudinibus.
15[regelnummer]
Carmina secessum quaerunt scribentis; Apollo
Hic nequit Auriaci rebus abesse Jovis.
Illa tamen mediis ita deproperavit in actis,
Vt superent cultum, Phoebe Latine, tuum.
En tempus quo nata vides Epigrammata, Lector,
20[regelnummer]
Cum venia poterant qualiacunque legi.
Natales nunc hisce locos, attende, docebo.
Ut magis obstupeas, id quoque scire tuum est.
Turbida castra, boans stabulum, palatia Martis
Horrea, trux pelagus contribuere locos.
25[regelnummer]
Barbaries armata manu, Neptunius horror,
Aurigae, calo, mulio, nauta ferox,
Hortantis socios insana celeusmata nautae,
Clamor agasonum, jurgia, pugna, furor,
Quadrigae, quassata ratis, stridorque rudentum
30[regelnummer]
Undique grandisonis obstrepuere modis.
Quadrupedes, bipedes asini, vinosa Gradivi
| |
[pagina 333]
| |
Orgia, Bellonae Musica, Musa tubae,
Tympana rauca, minax lituus, vocumque virumque
Proelia pacatae concrepuere lyrae.
35[regelnummer]
Perfidus Hugenii Boreas turbavit avenam,
Saeva Noti rabies barbita, plectra, fides.
Quis locus Aoniis inter loca Martia divis?
Collocat Aonias hic tamen ille deas.
Quis locus Aoniis inter Neptunia divis?
40[regelnummer]
Hic tamen Aonias collocat ille deas.
Nempe suo totum circumfert pectore Pindum.
Sic ubi jussa fuit Musa venire venit.
Sic toties cum Marte coït, cum rege Profundi
Euterpe toties Hugeniana coït.
45[regelnummer]
Sed coïtu venus omnis abest. neque pagina prurit
Ulla, meat chartâ virgine casta manus.
Ecce, locos scribentis habes, en tempora, lector,
Tempora momentum, castra salumque locos.
Hactenus ista. nihil dictis, nihil addimus ultra,
50[regelnummer]
Caetera nec laudo, ne potuisse neger.
Henricus BrunoGa naar voetnoot1).
| |
In Hagam vocalem.Quisquis es, Augustam peregre qui tendis ad Hagam,
Parce foris Hagam visere, vise domi.
Non opus est Hagam nunc ire, viator; ad Hagam
In patriâ lector stare, jacere potes.
5[regelnummer]
Ante focum residens, natali lentus in umbrâ,
Haga potens quae sit tota videre potes.
Magnus eam, pedibus divino carmine vinctis,
Nunc tibi circumfert, nunc tibi donat Eques.
Nunc peregrina sibi, nunc se divisa per Orbem
10[regelnummer]
Hugeniâ didicit se tibi voce loqui.
Templa, domus, lapides, vicique, viaeque loquuntur;
Ille pater vocum mille dat ora Loco.
Muta Loci natura, redi. mox Haga tacendo
Quale peroravit semper adoret opus.
| |
[pagina 334]
| |
In hominem.Non satis Hugenio vocalem versibus Hagam
Condere, vel saxis addere verba fuit.
Prodigio propiore diis adscribitur. ante
Vis hominum, linguae vis fuit ante loqui;
5[regelnummer]
Solus homo semper solo fuit ore disertus:
HugenI eloquiis, ecce, vel ossa sonant.
Artibus HugenI jam toto corpore lingua,
Nec semel aut iterum garrula lingua sumus.
Lingua sumus pede, lingua manu. de vertice summo
10[regelnummer]
Ad talos vox est Hugenianus Homo.
Quae mens, quis genius, quis spiritus hos agat artus,
Non Dî, non homines, iste loquatur Homo.
In quo, muta suis linguis cum membra loquantur,
Garrula nunc oris lingua tacere potest.
Henricus Bruno.
| |
Svmma privilegh.Cautum est diplomate Illustrium et Praepotentum DD. Ordinum Hollandiae et VVestfrisiae, ne quisquam insciis aut invitis Bonaventurâ et Abrahamo Elzeviriis, Constantini Hugenii, Equitis, Toparchae Zulichemii etc. Poemata Latina edita per Casparem Barlaeum, quaeve ejusdem Hugenii deinceps Belgicâ aliisve Linguis edi poterunt, intra quindecim annos proximos imprimat, imprimi curet, alibive quâcumque Linguâ aut formâ, in totum sive ex parte, impressa in hasce ipsorum ditiones importet aut vendat. Qui secus fecerit, ipsis exemplaribus et centum quinquaginta insuper florenis mulctetur. ut haec latius in ipso diplomate, dato Hagae Com. XIII. Maji, CIƆIƆCXLIV. et signato I. de VVassenaer. VT. inferius Herb. van Beaumont.
De Momenta Desultoria zijn in 9 boeken verdeeld. Van deze bevat het eerste, Farrago getiteld, de grootere Latijnsche gedichten in de jaren 1625-1644 gesshreven. De 7 volgende boeken bevatten de kleinere gedichten, Epigrammata, uit dezelfde jaren; ook deze zijn ongeveer naar tijdsorde gerangschikt. Het 3de boek der Epigrammata, dat de Meteorologia behelst, is opgedragen aan Barlaeus (zie die opdracht boven, blz. 19). Het 7de boek, Haga vocalis, prijkt met het volgende lofdicht van Huygens' oudsten zoon (blz. 206): | |
[pagina 335]
| |
5[regelnummer]
Nulla Domus, Via nulla silet, molesve vetustae,
Horrida adorando saxa vetusta situ.
Saecula num timeat, vel edacia tempora Famae,
Qui facit in laudes garrula saxa suas?
Constantinus Hugenius F.
Boek VIII, de Tricae morales, is aan dien oudsten zoon opgedragen; zie die opdracht boven, blz. 307. Aan het werk zijn als Appendix. Otiorvm Juvenilium Resegmina, de Latijnsche verzen, die reeds in de Otia (1625) gedrukt waren, toegevoegd; zij worden ingeleid door de opdracht van dat boek aan Daniel Heinsius (zie dl. II, blz. 124 en 322). |
|