Gedichten. Deel 1: 1607-1623
(1892)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend[1608]Psalmus XXIIJ.Sicut pastor oues pascit, me pascit Iova, } 13 January 1608Ga naar voetnoot3).
Nunc pascor placide, non ego iam vereor. } 13 January 1608Ga naar voetnoot3).
In viridi campo stabulat pater omnipotens me, } 14 January.
Atque ad tranquillas me capit Ille aquulas. } 14 January.
5[regelnummer]
Et quoque nunc animi recreat pater Ille vigorem, } 14 January vesperi.
Me per Iustitiae iam capit Ille vias. } 14 January vesperi.
Nec tunc horrerem quamvis tenebrosam ego vallem }} 15 Jan.
Ingrediar, quoniam me tua virga levat. } 15 Jan.
Tu mihi componis mensam nitidam hoste vidente } 16 Janua.
10[regelnummer]
Nec non exunguis tempora trunca mea. } 16 Janua.
Nec me destituet favor omnipotentis Iovae, } 17 Janua.
Ast ego templi eius perpetuo incola ero. } 17 Janua.
Finis.
| |
Ad patrem.Non igitur potero sacrum componere carmen?
Hei quid obest genitor dicito quaeso mihi.
Irritus ergo meus labor est et inaniter actus?
Hei quid componam? carmina non faciam;
5[regelnummer]
Tu quî corrumpant cernis pigrum otia corpus.
Antiquus sermo est Otia dant vitia.
| |
Const. Huygonides e AlemanoGa naar voetnoot4) s.d.Alemane tibi merito sit gloria dicta,
Nam quid componam vel mea musa canet!
Me superabis tu tua me quoque gloria vincet,
Me deridebunt Castalidesque tuae.
| |
[pagina 3]
| |
5[regelnummer]
Vix mihi vis animo est repetitum reddere carmen,
Sed postquam repetas accipe molle tibi.
| |
Const. Huygonides patri s.d. *Gratiae amabunt me genitor sic musae et Apollo,
Vt me semper ament perpetuo hos ego amo.
| |
Const. Huygens patri s.d. *Mene putas Leydae pigrum desidemveGa naar voetnoot1) fuisse?
Mira putas genitor, carmina composui.
Non cum cognato didici prae frigore Petro.
Tu ne forte mali, composui haec, referas.
24 Ia.ryGa naar voetnoot2).
| |
Const. Huygonides I. DedelGa naar voetnoot3) s.d.Tu mihi componis mentis tua pignora Dedel,
Reddere non potero talia pignora ego.
Versibus alternis vix audeo ludere tecum,
Ast ut corrigeres hos lege versiculos.
| |
Const. Huygonides fratriGa naar voetnoot4) s.d.Non durus labor est versus componere frater,
Cur non vis igitur ludere carminibus?
Non te delectant dulces Heliconis Alumnae?
Neve mihi exoptas scribere versiculos?
5[regelnummer]
Macte animo frater, ne sit locus ullus inerti
Pigritiae, sed fac sit tibi dictus honos.
| |
Psalm. XV.Sancte opifex rerum quis erit sacri incola templi?
Quem supra montem constituesque tuum?
| |
[pagina 4]
| |
Qui bene semper agit, qui non mendacia dicit,
Qui non corrumpit pectora chara sua,
5[regelnummer]
Qui non vult vanas pro veris fundere voces,
Qui veneratur eos qui coluere Deum,
Quique malum temnit, miserum quoque foenore perdi,
Qui servat pactam tempus in omne fidem.
Haec si quis faciat meaque haec si verba sequatur,
10[regelnummer]
Is sacri montis perpetuo incola erit.
| |
Ad fratrem.Iam te delectant, video, charissime frater,
Pierides, miror versiculosque tuos:
Si studiosum te dicam non mentiar ergo.
Sic tandem frater pergito, doctus eris.
| |
Non semper oleum unde dictum.Lampadis ex oleo cum quidam aedituus esset
Qui caperet quando sua phaecasia unguere vellet,
Quondam hominem daemon fallens in lampade merdat.
Ille putans solito sua phaecasia unguere more,
5[regelnummer]
Falsus erat quoniam videt esse in lampade merdam.
Non oleum semper, tum daemon callidus inquit.
| |
In Philippum quendam.Saepe mihi dicis non vivere tempore longo
Ingenium praecox, sed si mihi vera Philippe
Narras, ut fatear, longo tu tempore vives.
| |
De Socrate philosophoGa naar voetnoot1).Sedibus ex patrys me captum cogitis ire,
Hostes, meque ipsum grassante necare veneno.
Non tamen id paveo, nescit mens conscia recti
Turbari, quamvis caderent et mundus et Astra.
5[regelnummer]
Mox aliud, spero, patrium penetrale fovebo,
Ast aliam effigiem nullam vos Socratis unquam.
| |
De Demea *.Quare adeo tristis, quaeris, sit Demea: causam
Vis dicam, fratris fortunam moeret Amicam.
| |
[pagina 5]
| |
De scurra *.Saepe Menalcae illud dictum usurpare solebat
Scurra ioco, et ludens hoc recitare modo:
Efficiam post hac ne quenquam voce lacessasGa naar voetnoot1).
Hic sermo scurrae garrulus eius erat.
5[regelnummer]
Sed cum iam foedum scelus admisisset, amara
Carnificis dextra morte necandus erat,
Cum quoque iam furcae foret affigendus, eodem
Bucolico ludens carmine tortor ait:
Efficiam post hac ne quenquam voce lacessas,
10[regelnummer]
Atque statim morti scurra dabatur ita.
| |
In Aemilium pauperem *Ga naar voetnoot2).Pauper es et semper sic Aemiliane manebis,
Divitibus tantum distribuuntur opes.
| |
De malis libris *.Abstergere nates dicuntur quando cacarunt
Quidam, quam, Plini, dixisti vera diserte;
Doctis est usus suus indoctisque libellis.
| |
In argum quendam pauperem *.Centum oculi postquam tibi non sint, Arge, sed unus,
Cyclopis potius deberes nomine dici.
| |
In Iannettam *,
| |
Idem quod supra *,
| |
[pagina 6]
| |
De prodigo *.
| |
De pisce iocus *.
| |
In Bassum quendam *.Merdas (neve pudet Basse eius) nobili in auro
Et bibis ex vitro, carius ergo cacas.
| |
De MarcolphoGa naar voetnoot1).Multi homines soliti sunt dormire ore patenti,
Quidam Marcolphus sic solitus quoque erat.
Nocte volens eius media uxor mingere, habere
Se scaphium aegroti mingit in ore putans.
5[regelnummer]
Excussus somno conansque loqui, capit omnem
In ventre urinam coniugis ille suo:
Litigat uxori valde Marcolphus, at illa,
Quod decrevisti non erit inquit opus.
Consilium quoniam cepisti sumere potum,
10[regelnummer]
Haec urina tuo potio corpori erit.
| |
Ad patrem *Ga naar voetnoot2).Saepe pater dicis magnis licitum esse Poetis,
Vt sine caesura componant carmina, sed si
Vera pater dicas magnum te dico Poetam.
| |
[pagina 7]
| |
De fure.Quidam Gallus habebat
Campanam coopertam
Auro: Tollio quidam
Nortmannus sequebatur
5[regelnummer]
In bello hunc, et ab illo
Campanam capiebat
Furto illam, imposuitque
Thoraci. Sed in aulam
Cum venisset, aperte
10[regelnummer]
Coepit parva sonare
Campana, atque modo illo
Fur deprehenditur atrox,
Et sic crimina summo
Sunt detecta sonanti.
| |
Ad Cinnam, Phaleucia *.Nolo, Cinna, tibi placere recte,
Quando te dominum voco iocose;
Servum quando volo, voco meum sic.
Ipsis calend. (1) MayGa naar voetnoot1).
| |
Diogenes cynicus.Diogenes Cynicus comedens in vase trahentem
Mucorem panem, Mortalia pectora festum
Cum gaudere diem valde audivisset, eumGa naar voetnoot2) eius
Taedebat miserae vitae atque relinquere ratus,
5[regelnummer]
Cum vero mures advertit carpere micas,
Cur tibi Diogenes arrides tam male? dixit,
Magnificus satis es, parasitos nutris in aede.
| |
In polemologum *.De bello semper narras, cum dicere quid vis,
Et contra in pacis tempore mutus eris.
| |
[pagina 8]
| |
Ad patrem *.Miraris genitor quod mittam carmina nulla,
Desine mirari, iam tibi mitto, Vale.
XIIo die JunyGa naar voetnoot1).
| |
In Euclionem *.
| |
De Caio Mutio Scaevola *.
| |
In cruciarium *.Aurea crux, propter celeberrima dona parentis
Actaque, donata est flagitiose tibi:
Furcarum vero, si merces iusta daretur,
Lignea deberet crux tibi plena dari.
| |
In Dentonem *.
| |
[pagina 9]
| |
In cognatum *.Quid Cognate vocas, quid pectora mortua clamas?
Quid corpus repetis quod semel interyt?
Anne putas ad te rediturum quando ita clamas?
Desine (non fiet) quaeso vocare, Vale.
| |
Dialogus Luciani de venere et cupidine *Ga naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Armatum flammis compellans tristis Amorem
Talia visa fuit dicere verba Venus.
Venus.
Qui fit cum cuncti timeant tua tela Cupido
Imperium fugiat sola Minerva tuum?
5[regelnummer]
Iuppiter ipse quidem, Neptunus captus amore
Fatidicusque tuas sensit Apollo faces;
Evacuata tua est, o Degener, ergo pharetra
Telis, cum Pallas sola petenda tibi?
Cupido.
Desine mirari quaeso charissima Mater,
10[regelnummer]
Hanc mea cur nequeant tela ferire Deam:
Nam quando tantum vultu aspicit illa severo
Me, subito magnus pectora terror habet.
Saepe etiam aggressus non casside Pallada tectam
Ignea celavi tela facesque meas.
15[regelnummer]
Attamen insidias cognoscens callida nostras
Et vibrans hastam me fugat illa statim.
Venus.
Quid galeam metuis, quid et hastam cuspide acuta?
Vanos corde metus excute nate tuo.
Quid tibi Marte fuit crudelius? attamen illum
20[regelnummer]
Victum vicerunt arma facesque tuae.
Cupido.
Imo Deus belli me captus amore recepit,
Et se sponte sua transdidit ipse mihi.
Ah quoties oculis me torvis improba Pallas
Aspexit, quibus est saepe secuta minis!
25[regelnummer]
Hastam terrificam concussit terque quaterque,
Talia verba mihi rapta furore refert.
| |
[pagina 10]
| |
Ne scelerate puer mihi tela mineris, aberras
Plane, nam minime nos tua turba sumus.
Si tamen accedis, nec me sinis esse quietam,
30[regelnummer]
Vah quam terrificis te lacerabo modis!
Aut pede te trudam tenebrosa ad Tartara Ditis,
Transfigetve tuum lancea nostra latus.
Audiat hoc Pluto, cunctorum rexque Deorum,
E cuius capitis vertice prosily.
35[regelnummer]
Quae quando irato dicit mihi pectore verba,
E manibus nostris illico tela cadunt.
Haec quoque causa mihi est verear cur Pallada, monstri
Namque Medusaei guttura torva gerit,
Quae cum praetendit, videoque ego, cerva leonem
40[regelnummer]
Vt fugit, auffugio, corque timore micat.
Venus.
Esto Iovis natae metuis gestamen, ut inquis,
Qui tamen offensi non Iovis arma times.
Cur non in Musas celeres molire sagittas?
Cur tuta est iaculis turba Novena tuis?
45[regelnummer]
Anne etiam galeas et acutae cuspidis hastas
Vibrant, an saevae Gorgonis ora gerunt?
Cupido.
Thespiades Musas vultu video esse pudico,
Atque ideo divas has Cythereia colo;
Praeterea studys aut arte tenentur honesta,
50[regelnummer]
Vel querula chorda carmina grata canunt.
Semper agunt faciles vel cantant voce choreas,
Iuris in his Musis quid meus arcus habet?
Quin etiam assisto captus dulcedine cantus,
Saepe voluptates, gaudia saepe fero.
Venus.
55[regelnummer]
Curnam casta manet, cur non iaculare Dianam,
Illa quoque ostendit Gorgonis ora tibi?
Cupido.
Illa manet nusquam, sed per nemora avia currens,
Insectans lepores spicula nostra fugit.
Hunc quoque per montes fugitat, nunc abdit in antris
60[regelnummer]
Sese, nunc alibi retia tendit apris.
Epilogus.
Talia de laetis musis, castisque deabus
Arcitenens matri verba Cupido dedit.
Quisquis amore tamen liber volet esse, Dianam, aut
Pallada debebit Pieridesve sequi.
| |
[pagina 11]
| |
Psvlli fabulaGa naar voetnoot1).Cum valide in terra flavisset frigidus Auster
Psyllorum, ut fierent flumina sicca et aquae:
Psylli Austro irati, quod ys tum flumina deerant,
Ab rapido Austro omnes flumina resque petunt.
5[regelnummer]
Sed velox contra magno agmine fluminis Auster
Pugnat, eosque omnes montibus ille tegit.
Blande pater quem gratiae amant quem Musa et Apollo,
Hos vt perpetuo tu redameris ama.
Vt longo liceat patuli esse tibi incola mundi
Tempore, honorato semper tuum utrumque parentem.
| |
Ad Gallum.Pauper es, et cristas vis semper tollere, quare?
Vt tibi, queîs debes, credere Galle velint.
annor. XIIGa naar voetnoot2)
| |
Epigramma ad patrem.Carmina saepe, pater, rogitas, epigrammata saepe,
Nos petimus nummos, iam sumus ergo pares:
Sed tu promissos numquam vis reddere nummos,
Nec tibi nos versus; iam sumus ergo pares.
| |
Ex Graeco bionis de cupidineGa naar voetnoot3).Auceps forte puer dum venaretur avesque
Per densas sylvas insectaretur, Amorem
Cernebat volucrem in buxo frondente sedentem.
Ille putans magnam se conspexisse volucrem
5[regelnummer]
Protendit pharetram calamosque recolligit omnes
Et varias technas fugitivo tendit Amori.
Sed tandem moerens cum cerneret esse laborem
Nequicquam factum, calamos abiecit et arcum,
Conspiciensque senem scindentem vomere terram,
10[regelnummer]
Narrat ei factum, volitantem ostendit Amorem.
Ille caput quassit ridens et talibus infit:
Ne puer huic praedae noceas, nam noxia praeda est,
Tuque beatus eris, si non acceperis illam.
| |
[pagina 12]
| |
Verum ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
15[regelnummer]
Qui nunc te fugitans, nunc huc nunc transilit illuc,
Sponte sua veniens in te dominabitur ipse.
| |
Psalm. XLII.Vt cervus liquidas mugit defessus ad undas,
Sic ad te mugit cor, Deus alme, meum.
O optata dies, niveum qua cernere vultum
Et potero Domini templa videre mei.
5[regelnummer]
Noctes atque dies lachrymis me pasco, rogatus
Cur nunc te Dominus deserit iste tuus.
Sed tua cum bonitas subyt mihi rursus, imago
Temporis illius pectora moesta levat,
Sacrificaturus magna stipante caterva
10[regelnummer]
Limina cum peterem relligiosa Dei.
Quid me sollicitis mens aegra doloribus angis?
Solve metum et Domino fidere disce Deo.
Fidere disce Deo patriam quo vindice nactus
Incolumis laudes tempus in omne canam.
15[regelnummer]
O Deus, o hominum divumque aeterna potestas,
Mens mea sollicito victa dolore iacet,
Proptereaque latens in saxis Hermonis exul
Iordanaque tui sum regione memor.
Non ita per vastos grando sonat horrida monteis,
20[regelnummer]
Vt parte ex omni me mala saeva premunt.
Tu vero placido si me respexeris ore,
A me decedent nubila tristitiae.
Non aegrae impedient laudes mihi dicere curae,
Quin etiam noctu magnificabo Deum.
25[regelnummer]
Quare ludibrium me deseris hostibus inquam,
O Pater, o columen praesidiumque meum.
Dirumpor, dum turba malis rogat obvia nostris,
Cur nunc te Dominus deserit iste tuus.
Quid me sollicitis mens aegra doloribus angis,
30[regelnummer]
Pone metum et Domino fidere disce Deo.
Fidere disce Deo patriam quo vindice nactus
Incolumis laudes tempus in omne canam.
| |
Amor fugitivusGa naar voetnoot1).Perdiderat volucrem quondam Cithereïa natum,
Quem quaerens altâ talia voce refert:
| |
[pagina 13]
| |
Illi, qui monstrat mihi quonam filius ivit,
Meque ad eum ducit, basia blanda dabo:
5[regelnummer]
Atque ut commodius puerum cognoscere possis,
Indicia haec tibi, quae sunt retinenda, dabo.
Non saltem est albus, sed totum exaestuat igne
Corpus et ardescunt lumina mensque mala est:
Vox suavis, superans dulcore Hybleïa mella,
10[regelnummer]
Nec quod ait sentit vox aliquando quidem.
Si puer in subitam forsan convertitur iram,
Tum prorsus mens est illius indomita;
Fallere vult semper, semper vult fundere voces
Pro veris vanas, callidus estque puer:
15[regelnummer]
Interdum ludit, sed semper seria conans,
Demissae pendent et sine lege comae:
Brachia neve manus longas habet, attamen illis
Moliri in Ditem fulgida tela potest.
Est equidem nudus, vario vero eius amictu
20[regelnummer]
Ornatur prudens mens, volat instar avis.
Nymphas, inde viros feriens, parvumque habet arcum,
Qui tamen ad coelum spicula ferre potest.
Praetereaque humeris pharetram fert, telaque in illa,
Queis ipsam matrem me quoque saepe ferit:
25[regelnummer]
Fertque facem dextra, qua solem accendere posset,
Omnibus est multo saevius illud ys.
Illum si poteris loro constringere, ducas
Ad me constrictum, ne misereris eum.
Si flentem videas, ne decipiare caveto,
30[regelnummer]
Sed si ridentem, vincula necte magis.
Si tibi forte volet dare basia, tu fuge, nam sunt
Illius in saevis multa venena labris:
Sin vero tibi vult arcum dare, tangere noli,
Nam sunt illius noxia dona tibi.
|
|