Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3. J. CatsGa naar voetnoot2).Gratulatorias tuas, ut ab amico pectore profectas, libens legi, et iam sarcinulas colligere incipio ut itinere me accingam; nec longum tempus erit, cum bono Deo, quin te visum eam, ut vicissim tibi gratuler de rebus rite peractis, de auctione dignitatis, de felici in patriam reditu, et nobis quod dextram iungere dextrae iam datur. De operis novi nova editione hic habe: Vennios fratresGa naar voetnoot3) te tuaque adeo amare, cum omnibus doctis, ut per te et proprijs meritis ad omnia ornamenta, quae ipsis illi adferre possint, facile aspirent; tametsi itaque ego hinc decessum cogitem, habent illi viros doctos ad manum qui, quod in editione ad typographos sublevandos ac adiuvandos agendum erit, libentes faxint; itaque tu Musis litare ne desinas, ubi tempus et otium, reliqua curae Venniorum commissa relinquens. Interea quid rerum novarum apud te sit, scire iam aveo et propediem visurum me spero ad[i]uvante numine. Venerandis parentibus tuis salutem plurimam. Vale. VIo Maij 1623. |
|