Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens7247. Aan P. Francius. (K.A.)Cum Vollenhovio2), ad quem scripseras, plurimus heri mihi de te sermo, super poematis praecipue, quae uterque laudavismus, ut merentur. Quod respondere tibi neglexerim, excusavi quantum pote. De ijsdem carminibus alijs Principum inscriptis, meo nunc etiam offerendis, dixi, pro mea sapientiâ, me parum convenire. Pluscula fortasse addet ille, de quibus cominus tecum libentius conferam. Vale et veniam da nunc quoque, ut vides, properanti. Hag., XVI Dec. 86. |
|