Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend7133. N. HeinsiusGa naar voetnoot1). (L.B.)Carmen illud praestantissimumGa naar voetnoot2) quodque te tanto vate condignum meo pro jure videor appellare, legi relegique iam cum summa voluptate, et nondum satiatus tertiandum mihi in posterum propono, annotatis quidem ad marginem hic illic nonnullis, sed quorum pars maior, cum reprehensionem aut censuram vix mereatur, mandatis tuis, quorum praecipua semper apud me fuit.....Ga naar voetnoot3) auctoritas, indulta potest videri. Ipsum carmen quominus ad te revertatur hactenus, haud soli valetudini, quanquam huic quoque, est adscribendum. Ferias enim caniculares exegere mecum ex amicis complures, quos fures temporis, etsi haudquaquam ingratos, nunc quam maxime sum expertus. Perlaturos id ad te rebar Goesios fratres, filios sororis meaeGa naar voetnoot4), sed illos hinc domum nuper admodum evocavit subitus atque inexpectatus de gravi parentis morbo nuntius, ut alia mihi nunc opportunitas sit circumspectanda, qua ad Apollinem suum tuto redeant postliminio Musae tuae. - De Virgilio autem meo ita prorsus est ut arbitraris, vir perillustris, exile munusculum Regi tanto non debuisse offerri, nisi forte prolatis una in lucem meis ad hunc ipsum Maronem annotatis atque observationibus. Consilij tamen mei rationem ut penitius compertam, idque paucis habeas; iam ab annis ante belli nuperi exorsum compluribus, Rex Christianissimus benignum oppido in modum studijs se meis velle est professus. Oblatum tamen favorem ne omnino admitterem, publicum munus, cui tunc admotus eram, apud me evicit. Hanc magni Regis tam profusam, tamque inusitatam saeculo nostro benignitatem, cum forte verbis, uti par erat, amplissimis extollerem, datis hanc ....Ga naar voetnoot3) ad marchionem de LeaenaGa naar voetnoot5), qui Regi abactis, ut novisti, et epistolis erat, litteris, rescripsit ille, non staturum hoc fine regium favorem, modo ne quid deessem mihimet ipsi, cui esse se auctorem, ut nonnihil e lucubrationibus luce quam primum donandis Regi dedicatum offerrem, aut si id mallem, scripto quocumque panegyrico, sive metricae sive | |
[pagina 425]
| |
solutae orationis, commendarem posteris Principem, ut aiebat ipse, Magno Alexandro rebus praeclare gestis haudquaquam inferiorem. Non multo post aliorum quoque Gallicanae aulae procerum sententiam explorare sum aggressus de Marone meo clientelae regiae tradendo, qui et consilium meum perplacere sibi sunt testati, et suaserunt, ut hanc lucubrationis telam maturarem, detexerem. Ceterum cum iam pars maior libri typis esset descripta, supervenerunt bella longe atrocissima, et impetum omnem editionis sufflaminarunt. Quibus nunc vix tandem sublatis sopitisque ijdem e Gallijs amici instare denuo ac tanto acrius urgere, ut ad interruptum calamitate temporis institutum postliminio redirem. Quare mox ad ducem MontoseriumGa naar voetnoot1), cuius singulare erga me studium argumentis jam olim indubitatis exploratum habebam, misi dedicationem typis expressam, ut si quid in illa mutandum corrigendumque censeret, eius tempestive admonerer ante donandum luce publica libellum, cuius de pusilla forma vel ex hoc specimine illi abunde poterat constare. Addidi praeter hoc, non esse mihi valetudinem eo loco, ut quasi uno lucubrationis decursu opus omne nunc absolvi perficique posset; promittendum primo igitur fore Maronis ipsum contextum, mox secuturas observationes in illum nostras. Dux humanissimum rescripsit in modum, cum ipso Rege sibi actum de tota re, nec causam esse, cur dubitarem Maronem illi munus fore pergratum. Idem non multo post publicatum iam et oblatum Regi libellum confirmavit mihi illustrissimus PomponiusGa naar voetnoot2), pro dedicatione libri per epistolam habitis sollemnem in modum gratijs, quam Regis iussu sese profitebatur exarasse. Luculentiora equidem regiae clementiae argumenta quo iure debeam vel ausim desiderare, nusquam video. Neque enim spes intempestiva praemij aut ambitio immodica libellum expressit mihi qualemcumque, sed nuda grati animi testificatio, quam debere me iam dudum intelligebam, cum longe maiora meritis meis essem consecutus. Non deesse qui factum id meum carpant in gente procacissima et ad cavillandum immane quantum arguta, haud miror me hercules. Neque enim adeo sum Suffenus, ut quod perpaucis contigit, cunctis ubique gentium mortalibus probari aut placere contendam. Sed et aberravit ipse titulus libelli, in anni huius, quo prodijt numero recte designando; qui tamen typographi lapsus est, non meus. Annotationes porro, quas dixi, ut maturem propere, non unus ex amicis Gallicanis haud me remittunt flagitare. Et haec quidem hactenus. - Valetudo cum iam melius utcunque procedat, cupiam equidem ante tempestatis hibernae insultum moliri excursum brevem in aulam PaderborniamGa naar voetnoot3), neque alio id nomine quam ut tralatitia defungar gratulatione apud Principem optimum ingentique accessione honoris cumulatum nuper, sed diffido viribus metuoque ne itinerum incommodo parum haec respondeant, post morbum praesertim gravissimum ac diuturnum. Ad amplissimum Zeelhemium litterarum nonnihil sum daturus propediem; nunc quaeso salveat meis verbis plurimum. Vale, vir summe, et mihi nominis Hugeniani longe studiosissimo favore, ut solebas, in posterum perge. Exarabantur Vianae ad Leccam, CIƆIƆCLXXIX, a.d. VII Sept. Gregor. |
|