Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend7122. Aan N. HeinsiusGa naar voetnoot1). (L.B.)*Grandes tibi gratias reddo, vir amicissime, meo et meorum nomine, pro ternis MaronibusGa naar voetnoot2) ad nos missis. Non potes dubitare quin acceptissimus cuique suus fucrit, qui noveris quam universis gratum et in pretio sit quidquid abs tua manu est. Ambigimus interim, quo consilio properaveris magno Regi, sed parum literato, et qui libros Latinos aestimare valeat ex sola mole, nudos Virgilij versus offerre, politos quidem illos non levi tua curâ, sed in quibus solis eruditis lectoribus apparere possit quantum praestiteris. Expectaveram proinde notas illas tuas et censuras una prodituras, namque sic de operae tuae pretio clarius constaturumGa naar voetnoot3). Quando tu tamen aliter sensisti, nescire te nolo, avide me illas lucubrationes expectare, et simul atque prodierint, novas item grandes grandioresque gratias acturum. De valetudine tua subinde vacillante quae narras aegre audio; jam enim vos in procinctu credebam itineris Westphalici. Cum aliter hactenus Deo visum sit, tu animum ne desponde; eâ nimirum aetate es, quâ te sine miraculo naturae vis superiorem doceat quovis morbo. Unico nuper triduo Amsterodamum et Ultrajectum usque coactus fui excurrere, ut nihil otij superfuerit quo te adire possem, quod in votis erat. Licebit, spero, aliâ quâpiam occasione. Tu vale quantum opto; nihil supra erit quod a Deo petas. Hag., 7/17 Junij 1679. |
|