Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend7109. Aan N. HeinsiusGa naar voetnoot5). (K.A.)*Quando tam tui iniquus arbiter esse pergis, ut videri velis opus habere me consultore circa ipsam rem poeticam, cuius diu principatum tenes, etiam jure haereditario, ecce de epigrammate in Rutcrum decurtando quid sentiam. Aperte loquar et quâ me libertate uti pateris. Totis quinque postremis distichis carere posses non incommode, utpote anterioribus non usque paribus, nisi esset illud a fine tertium, Naufragus hunc, quod ego insertum velim ante quartum hoc, In titulos, ut isto, Maxima quod, totum poematium absolveres. Zeelhemius non paulo | |
[pagina 412]
| |
me morosior haesitat in quinto, et satis se capere negat qui dicantur sol et oceanus non capere manum palmis gravidam. Si hoc tibi μεταϕοριϰώτερον videri possit, tolli queat sine detrimento caeterorum. Sic nugati sumus. Tu de dictis nihil dictum puta, si qua deliravimus, et multum vale, vir amicissime. Hagae, XI Mart. CIƆIƆCLXXIX. Libros duos de vita propria diu est quod ad umbilicum duxi; quantum limandis et poliendis otij et operae impendendum habeam, ut te lectorem ferant, vix video. |
|