Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend6723. Anna Maria SchurmanGa naar voetnoot7). (K.B.)aant.Non unius tantum imaginis contemplatione oculos mentemque meam oblectare dignatus es virorum humanissime, quarum unam, meo judicio, praetiosissimam, quae speculi vice infelix vitium, quod saepe virtutis specie suggestum sacrum occupat, ecclesiasticis representat, mihi reservo; caeteras tibi, cum multiplici gratiarum actione grata remitto. Nec est quod ego hic singularum laudes depingere coner, postquam jam aliquot retro annis hujusmodi deliciis valedixi; nec facile in gratiam Apelleâ arte, quâ mihi opus esset, redire possim. Aliud picturae genus obversatur animo meo, quo coelestem imaginem, sive exemplar divinarum virtutum summi ac pulcherrimi nostri Regis ac Servatoris IESU, si minus calamo in charta, quod aliquandiu frustra tentavi, certe in anima mea aliqua ratione imitari, atque exprimere queam. Vides quotidie magis ac magis hanc artem esse longam, vitam brevem, et occasionem difficilem, nec tamen cuiquam, nisi aliquo divini hujus ϰρατῆρος(?) fulgeat rad iolo, ad coelestem curiam patere aditum. In hac tabella siquis feliciter vel tenuissimas ducere didicerit lineolas, is omnes facile Protagoras juxta atque Apelles infinitis parasangis post se relinquet. Ego vero in hoc studio vitam finire desiderans, | |
[pagina 254]
| |
hanc in hoc voto finio, ut Deus Opt. Max. solus hujus artis doctor, te, me suosque omnes hujus πρᾶξιν doceat, ad sui gloriam, et Ecclesiae verae reformationem. Id. 7bris (13 Sept.) CIƆIƆCLXIX, Ultrajecti. |
|