Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens[p. 253] | |
6722. Aan Anna Maria Schurman1). (K.A.)Quae me dicebam de voce gestuque oratorum nostrorum lusisse et eâ, quam odi cane peius et angue2), ineptissima in sacris affectatione3), hic habes, quando non ingratam eorum lectionem habitura videbaris. Addo tabellam Netschardij nostri4), cuius artificio magis delectaberis; accedit eiusdem ectypum a manu primogeniti mei, et ab eadem soror eius, unica mea tui sexus. Item Anglicae cuiusdam vultus ad insigne exemplar Dijckij. Denique et Christiani, sive, ut vocari solet, Archimedis mei, effigies Annae Bergerottae, eximiae musicae Romanae, quam Lutetiae saepenumero admirati sumus; nec non Osmaliae5), quae nunc Amersforti vivit. Reginam Magnae Britanniae, quae nunc anus pene decrepita procul ab ista forma est, pinxit egregius olim artifex Hoskins6), quem ante annos quadraginta et quod excurrit Londini novi; alteram etiam nobilem Anglicanam duodecim tum liberorum matrem. Ecce capsulas meas excussi, ut momento te oblectes, ubi a graviori studio lassula surrexeris, nimirum a commercio tot literarum, quibus te fatigat orbis universus. De singulis hisce quid sentias, quod commodo tuo fiat, gaudebo scire. Vale, nostrum decus. Hag. Com., VI Id. (8) Sept. 1669. |
|