Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend6576. Aan Anna Maria SchurmanGa naar voetnoot6). (K.A.)Tu quidem elabi tentas, mea virgo, et quasi postico clientem fallereGa naar voetnoot7); at ego hirudo sum, Non lictura cutem nisi docti plena cruorisGa naar voetnoot8), cui praestando obligatam te teneo ijs vinculis, quibus ligari homines ajunt, ut funibus taurorum cornua. Neque vero te scabrities membranae, quam praetexis, ullo pacto liberabit; quin ego, si quod tale incommodum offendisti, eo ardentius videre aveo, ut materiam superârit opus et, si qua natura vitium fecit, | |
[pagina 196]
| |
quam id arte tectum sit aut correctum. Proinde cum, ut vides, ipse profitear abunde satisfieri mihi posse eâ qualicumque tabellâ, cuius exarandae molestiam semel subijsti meâ causâ. Mihi est relictum quo te subducas. Ne illud quidem ElichmanniGa naar voetnoot1) tetrastichon, lepidum licet et ingeniosum, sed quod pluris apud me est, ut a Schurmannae manu profectum, quam vel ab industria, vel eruditione autoris. Vale, stupenda, et fidem solve. Hag. Com., ipsis Kalend. (1) Sept. CIƆIƆCLXVI. |
|