Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 193]
| |
6566. Anna Maria SchurmanGa naar voetnoot1). (K.B.)Cum primum postremas tuas, vir illustris, post longum itineris tui Gallicani intervallum, una cum libro gratissimo, quo solitam tuam erga me munificentiam renovare non dubitas, avidis oculis perlustrassem, illico calamum arripui, quo et meo responso, et huic munusculo nova quadam celeritate gratiam aliquam conciliarem, juxta obvium illud axioma, Bis dat qui cito dat. Verum enimvero dum jam modo exaratae epistolae hanc tabellam, dieculare, ut putabam, opus adjungere satago, nescio quae non agmina morarum ita se jugiter opposuere instituto meo, ut non solum omnem inopinati adventus jucunditatem et gratiam utrique eripuerint, sed, nisi lata tua intercedat humanitas, facile me neglecti officii, atque ingratitudinis ream citare queas. Gratias autem tibi habeo maximas, gratulorque tibi tuisque omnibus, sero quidem verbis, animo vero inter primos, felicem atque illustrem, tanquam astri salutaris in nostro orbe, reditum, Deumque Opt. Max. veneror, ut te diu ecclesiae, patriae, reipublicae literarum et tuorum omnium ingenti bono servet incolumem, seroque lux tua hic occidat, simulque oriatur in coelo coelorum. Vale, virorum humanissime. X Kal. Iul. (= 22 Jun.) CIƆIƆCLXVI. |
|