Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens–5900. De Brienne Jr.Ga naar voetnoot4). (H.A.)aant.Molestior mihi, Hugeni, negotiorum tuorum mora quam si vel Batavus ipse vel Auriacus essem. Accusare amicitiam hac in parte non potes; sedula fuit, apud Regem assidua, prope importuna. Libellos omnes tuos ipsi recitavi; nihil responsi tuli. Tenax est pristinae mentis, quam juramenti religione sancivit, tolerandum a se neminem Auriacae arci praefici, nisi catholicum. Quid agamus? Perstat in hac sententia, nec dimoveri ab ea, quidquid instemus, poterit. Tu quid consilij capias vide. Sed, si a Regis mente discesseris, necesse habebis, quod amico tuo dolebit plurimum, ἄπραϰτος discedere......Ga naar voetnoot5). |
|