Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5641. Aan Th. GraswinckelGa naar voetnoot4). (K.A.)Ne saevi, magne sacerdos; nemo nostrûm est qui nesciat, quam saepe, quam bene de domo Auriaca sis meritus, quam optime denique in illa supremi dominij nostri assertione, cuius penes me exemplar eâdem religione asservatur, quâ solet omne id, quod a manu mihi tam chara, tam pretiosa toties est profectum. Rebus autem Auriacis sic non jam stantibus, sed jacentibus, ut nosti, visum est ijs, quibus quicquid videtur nostrum est laudare et exequi, non adeo consultum opusculum illud tuum vulgo dari, ut non in commodiora tempora differre possit. Puta magnis Tutricibus in mentem venisse quod apud Prophetam legisti: Sapiens hoc tempore silebit, quia tempus malum est, neque ab illarum sententia facile dissenties, si rem iterum iterumque expendas. Rogavimus typographum, ut huius te consilij certiorem faceret. Quibus ille verbis rem exposuerit nescio, nisi quod ex bile non bilioso tibi, quod sciam, mota, suspicor sermone parum apposite usum fuisse. Cui ulceri si emplastrum adhiberi pateris ab hac, quam nosti, tibi tuisque semper addicta manu, facies | |
[pagina 332]
| |
rem spiritu Graswinckelio dignam, et ingenti poemate, si voles, vel epigrammate, si poetastro parcis, magnifice celebrandamGa naar voetnoot1) ..... Apr. 1660Ga naar voetnoot2). |
|