Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5557. Aan D. de WilhemGa naar voetnoot5). (L.B.)*Coeperunt modice mihi placere febriculosi partus mei, ex quo dignatus es testari, tibi non displicuissse [et] stomachum tibi, ad caetera omnia nauseantem, commovisse. Serio si dicis, ecce - et horresco referens - quo vel βούλιμον expleas, totos XIX Poematum Belgicorum libros, qui carceres, ut vides, pulsant, adeo ut editionem porro nihil moretur, quam effigies, si Dijs placet, mea, quam, ab Archimede meo delineatam, sculptor AmstelodamensisGa naar voetnoot6) jam nunc absolvisset, absque cruciatus fuissent, quos vir miserandus patitur tuis quam simillimos. Ab horum sensu si te haec πολυποικιλία rerum et verborum, stili et argumenti nonnunquam avocare valeat, operae pretium erit omnem hunc apparatum aegro in antecessum communicasse, qui alioqui non meus est mos. Primos quatuor libros videbis ex Otijs olim meis collectos. Quae in quinto sacra tractantur, maxime in argumento syntaxeos, quibus temporibus soleo me huiusmodi meditatiunculis exercere, fortasse te lectorem benevolum obtinebunt. Ab hisce serijs si ad amoeniora divertere libet, sequitur vis immensa epigrammatum, quo in genere - audeo profiteri apud affinem amantissimum - credo me quodammodo luscum inter coecos nostros regnare, et propius | |
[pagina 296]
| |
aliquanto veteres hic assecutum quam isti suaves, qui ne lemma quidem norunt epigrammati inscribere, et me in insaniam adigunt, cum ejusmodi sua imprudentissime proferunt, Van een man die een quade vrouwe hadde, et gravi materiae hoc exordium dant: Daer was een seker man, die had een quade vrouw. Et haec tamen in delicijs sunt popello nostro. Ego an quid ejusmodi ineptiarum sim molitus, tui judicij esto, sed clementis. Satis enim pernovi, quam aliunde sim curta supellectile. Addidi chartas adhuc typo mandandas, ut seriem operis videas et initia. Hasce solas, quo sunt ordine dispositae, quam primum remittas peto, et penes te lateant, ut et ipsum libri exemplar, quod propediem redempturus sum volumine pleno et compacto. Vale...... 17 Nov. CIƆIƆCLVII, manu, ut vides, parum sibi constante. Sentio vires paulatim confirmariGa naar voetnoot1); si somnus responderet, ut alvus coepit, grandiori gressn ad sanitatem irem. |
|