Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5548. J. WesterbaenGa naar voetnoot3). (L.B.)aant.Quod non modo fati sortisque futurae nescia sit mens hominum, sed et subinde ea, quae nobis jam obvenere, mala ignoremus, testetur dies ille, quo nuper apud trajectum ad ostium Leccae, ignarus mortis filij tui securus astabas, ubi me tuo alloquio in transitu dignabaris. Quam vero, ubi ad aures meas nuncius de ipsius obitu immaturo, ante diem primoque in flore juventae, pervenisset, luctui tuo indoluerim, non opus est ut apud te dicam, qui me noscis tui amantissimum. Ferenda tamen haec sunt et ferendo superanda, quae vitari neque immutari possunt. Non immorabor his, ne vulnus exasperem, quod tamen leviter attigisse mei erat officij. Transeo ad Musas nostras. Crescit in dies desiderium meum videndi poemata tuaGa naar voetnoot4), neque scio, quid gaudia nostra moretur, nisi quod forte per absentiam tuam haesere opera interrupta minaeque librorum ingentes. Editio meorum jam in procinctu est, et velit folium ex hederis tuis foribus istis appendi typographusGa naar voetnoot5), ut inde pretiolum qualecunque accedat, non vino, sed caballinis his aquis, quod quidem ego, verecundiae - nisi me fallo - quam impudentiae natura propior, erubuerim a te poscere aperte ϰαὶ ἄνευ προοιμίου. Effigiem hanc meam, cui suprema manus nondum imposita est, voluit VisscherusGa naar voetnoot6) tibi ostendi; quam ob causam nescio, nisi forte ut ex hoc conijceres, quid tibi de tua promittere posses. Ex Eburonibus spero te salvum et sospitem ad Batavos redijsse. Vale ..... Ex arenis meis, III Cal. Sext. (= 30 Juli) CIƆIƆCLVII. |
|