Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5541. J. WesterbaenGa naar voetnoot8). (K.A.)Uti te, vir nobilissime, inter poetas nostrates semper suspexi, ita etiam nunc non potui testari hisce versiculis, quo in pretio et honore apud me sit Hugenius,
cujus prudentia monstrat,
Summos posse viros et magna exempla daturos
In Batavum patria crassoque sub aëre nasciGa naar voetnoot9).
Si nihil hic te tuisque auribus dignum vides, non hoc tenuitati meae, sed tibi ipsi imputa; neque est quod culpam deprecetur qui non pro merito laudavit virum, qui supra omnem laudem est. Vale. Ipsis Idibus (15) Maij CIƆIƆCLVII. |
|