Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 288]
| |
5540. J. WesterbaenGa naar voetnoot1). (L.B.)Quid inter dominum de Willem, affinem tuum, et vicinum meum Maesium te absente in Senatu actum sit de collibus Auriacis, retuli ad te nuper, et quam graviter molesteque ferat Masius, quod consiliarius de RaetGa naar voetnoot2) horum emptionem apud vos moliatur. Cum hoc illi indicabam, clam et se inscio hoc fieri, nefas esse clamabat et jam demum se animadvertere, quod coram Senatu vocatus fuerat, non ut serio cum ipso agerent, sed tantummodo ut arteriam ipsi explorarent et linguam raderent, Raediumque haec moliri, ut haberet, qui ipsi magnum malum minitaretur, si illum non admitteret solijque in parte locaret aliorum colliumGa naar voetnoot3), quos nuper ab Ordinum Hollandiae delegatis emerat; nunc dubito, an non de compacto rem gerant, uti in Velabro olearijGa naar voetnoot4). Incidi enim heri in vicinum quendam nostrum, qui se ex Masio ante dies complures audivisse dicebat, brevi et intra tres quatuorve dies se et cognatum suum de Raedt futuros collium horum possessores, et hoc ab ipsis agi me inscio, neque propalandum esse et cavendum, ne ego hoc resciscerem. Si haec vera sunt - uti vicinus hic noster est vitae famaeque integerrimus - quid restat quam ut, vel invitus, de Maesijs tandem credam quod ipsis constans tribuit fama, sycophantas nimirum esse? De altero nihil dixerim inclementer, nisi quod avaritiae ad sorditiem usque cognatum incusat patruus, et pariter remum ducere dicuntur, et moliri, ut etiam hic velificetur AthosGa naar voetnoot5), ac mutuo mulos scabere. Habet alter arenas, alter aquas, de caetero securi - dummodo rem faciant aut se facturos putent - quid deceat, quid dedeceat cordatos et illos, qui mutuam amicitiam colendam ducunt inter vicinos. Die crastinâ a meridie, nisi molestum aut non integrum tibi erit, ad te ibo, ut quid nuper te absente in Senatu hac de re actum sit ex te intelligam; nunc rogo, ne helluonibus istis tanta montium et arenarum offa solis, me submoto, contingat, sed ut et mei in hoc negotio ratio habeaturGa naar voetnoot6), non quod aliquid lucri ex tam sterili penu ad me redundare queat, sed ne ego hujusmodi vicinos habeam viciniores, neque Vexet saepe meum Patrobas confinis agellumGa naar voetnoot7), et ut ovibus nostris excurrendo illi, qui solent, pateant campi..... Ockenb., V Idus (9) Apr. CIƆIƆCLVII. |
|