Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5442. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot1). (K.A.)Nimis te benigne largum judicavi, vir nobilissime, qui stulto responderis secundum stultitiam suam. Postquam enim ad calcem omnia perlegi, visus mihi sum in eadem calce versatus, quâ, ut lepide dicebas, ille olim meus tenebrio meum candorem denigrare conatus erat. De caetero, palam est; acri, arguto et erudito sale perfricuisti malignum nugatorem, de quo fas sit ambigere, verberibus plecti meruerit an verbis. Μηδὲν ὁρίζω. Ad ea, quae de adjectivis circa finem disseruisti, erat quod monere potuissem, praesertim ubi Gallorum grammaticam attingis. Sed ejusmodi argumentis melius aliquando diem aut in Ockenburgo comburemus aut in Vitanlio. Vernaculas pandectas measGa naar voetnoot2), nimiae et pudendae molis opus, typographus cum ineunte anno - quem faustum et felicem precor - auspicaturus est, ut semel cum sene Catsio hoc desinamus agere, quod an actum expedierit, cordati disputabunt. Vale .... V Cal. Jan. (= 28 Dec.) CIƆIƆCLV. Hisce obsignatis incidi in epigramma, quod olim indignatio excussit, cum alter quidam nebulo in me incurrissetGa naar voetnoot3). Dum hujusmodi cum larvis colluctaris, visum est ἐπικαίρως tecum communicari posse. |
|