Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5350. J. WesterbaenGa naar voetnoot6). (L.B.)Qui has ad te defert bibliopola est, qui jacturam nummorum fecit spe lucri in vulgandis meis Ockenburgicis. Absolutae sunt ante dies aliquot operae typographicae, sed MathamGa naar voetnoot7) in culpa est, quod hactenus non prodeunt; haeret ille etiam nunc in superficie, quae caelo ipsius exprimenda est. Nunc velit idem ille Vitaulium tuum et mea Tempe ArctoaGa naar voetnoot8) conjunctim edere in duodecimo et quidem jamjam, ut pellibus exiguis arctari et circumferri possint, si per te liceat, libeatque tibi nunc ipsi aptare thoraca istum papyraceum, quo ante munivisti virum, cui | |
[pagina 208]
| |
a macula mendove cognomen estGa naar voetnoot1). Potest hoc sine illius injuria et damno fieri; sunt enim jam omnia ejus exemplaria distracta, integrumque tibi est, etiam si spem aliquam illi feceris edendi aliquando per illum tua omnia, hanc interim gratiam huic facere, qui nullus dubitat, quin et illa nostra hac formâ excusa etiam emptores suos invenerint, antequam ista tuorum operum poeticorum moles in publicum prodeatGa naar voetnoot2). Bene etiam sic uterque meruerimus de illis, qui quidem hujus generis scriptis et lusibus afficiuntur, sed, quia Deus illis non obtulit parcâ, quod satis est, manuGa naar voetnoot3), amant editionem, quae parabilior est, uti Venusinus noster facilem et non magno prognatum consule, etc.Ga naar voetnoot4) Neque inconcinnum erit - nisi non pateris, quod argutos inter strepat anser oloresGa naar voetnoot5) - si haec conjuncta haberi possint, tum propter argumenti paritatem, tum quod multa in meis fit Vitaulij tui mentio, quod ego dominam illic facio, cujns illa sunt pedissequa. Neque erit, cur aegre hoc ferat illa, si eidem pelli utraque insuatur. Videmus illas, quas demoiselles suivantes vocant, tousjours en la compagnie de leur[s] dames et maistresses, includi eodem corio, vehi eodem pilento aut carpento, rhedâ, essedo, lectica, admitti ad mensam, cubile, nisi quod propter dominum dormire non fert domina. Sine per me hoc impetret civis hic honestus et probus et qui sufferre sumptus et expensas has queat. Vale, vir maxime, et si me amas, annue petitioni meaeGa naar voetnoot6). In Ockenb., V Cal. Majas (= 27 Apr.) CIƆIƆCLIV. |
|