Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5316. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot8). (K.A.)*Quando tu quidem serio id vis videre velle, ecce vir clarissime ac doctissime, futilis et jocosi dramatis nuper a me effusi exemplar, quale nunc demum ex adversarijs alienâ manu descriptum, ipse meâ Calliopius recensuiGa naar voetnoot9). Si tantum tibi abs re tua est otij, ut a capite ad calcem perlegas, meminisse velim properatum opus esse et, si calculum horarum exigas, totum quatriduum non absumpsisse. Idioma Brabanticum, coactis eo syllabis et elementis, exprimendum duxi, in gratiam eorum, quibus illud aut minus familiare, aut inauditum est, nimirum ut hanc inscitissimus quisque linguam, quam non didicit, sic legendo vi loquatur. Quae res cum alijs non nihil tenebrarum possit offundere, hosce item dictionariolo, quod ad calcem est, sublevavi. Tibi, vir nobilissime, ut haec splenem moverint, sive ad risum, sive ad rictum, scire juvabit, et libellum nemini porro revelandum quam ocijssime remitti. Vale. Hagae Com., IX Cal. Dec. (= 23 Nov.) CIƆIƆCLIII. |
|