Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5266. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot6). (K.A.)Distuli ad te scribere, vir nobilissime, et ex ingenti itinere felicem reditum gratulariGa naar voetnoot7), cum spes identidem alluceret fungi me hoc officio posse coram et, reciproco verborum commercio, quibus te praecipue disserentem audire esset de miraculis regiae virginis, quae mihi quidem totum miraculum est. Distuli hoc ergo ac differo, ut vides, varie districtus, et ab itinere tam breviculo alijs subinde alijsque negotiorum avocamentis impeditusGa naar voetnoot8). Dispungetur tamen hoc omen quantocyus, si Deo visum erit, dum defluit amnis, et ille labiturGa naar voetnoot9). Ecce me laureatum tibi sisto atque ijs floribus redimitum, quibus, naturae genio, | |
[pagina 164]
| |
inde a puero fateor me captum et gavisum, et plusculum indulsisse; quo successu, fama viderit; quam laudabili instituto, quam minus probo, hinc illi censeant, quibus ista curae aut comtemptui, inde alij, quibus aut ingrata aut placita sunt; pro palatis enim et hominum diverso captu jocularium perinde ac seriorum fata cadunt. Noster autem ille furor involare solet in obvios quoscumqe casus, etiam e re non levicula ludendi argumenta captare; egregii nimirum cives poetae, qui in ipsa clade publica suppetere, quo se consolentur, autumant, modo res in acumen incidat epigrammate dignum. Hanc ego ecce his diebus insaniam insanivi, operamque dedi sedulo, ut quam paucissimas id Christiani orbis gentes lateret. Singulas suo sermone testes advocavi meae, ut clementer dicam, impotentiaeGa naar voetnoot1). Quo denique compendio omnes adeam, te, vir maxime, e proximo compellatum eo, qui si de nugis hisce hoc fassurus es, assequi te non ea quae dico, sed quae volui dicere, nonnihil olei videbor non perdidisse. Accedunt ejusdem farinae aut furfuris alia paucula ἀρίίχυτα et ipsaGa naar voetnoot2), quibus omnibus si te abduci tantillum pateris a curis gavioribus atque ab indefessa lucubrationum telâ, quâ non dubiae immortalitati nominis tui famam is insertum, rem facis et humanitate tuâ dignam, et - addam libere - quâ non indignus est amor in te meus et cultus et perpetua et constans aestimatio virtutum tuarum, et cum horrore quodam et stupore eruditionis reverentia, cui ego parem non extitisse a restauratis orbi Christiano literis, omnibus ubique ἐγϰαίρως ἀϰαίρως praedicare soleo. Tu vale, vir summe, et interpellatiunculam boni consule. Hagae C., Prid. Id. (12) Ian. CIƆIƆCLIII. |
|