Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5243. J. WesterbaenGa naar voetnoot5). (L.B.)Vidi nuper Vitaulium tuum et, postquam ejus idëam oculis atque animo hauseram, tradidit mihi Dorpiarum minorGa naar voetnoot6) elegantissimam tuam atque ingeniosissimam descriptionemGa naar voetnoot7). Uti in illo erant multa praeter opinionem meam majora et amoeniora, ita in hac omnia supra omnium et | |
[pagina 153]
| |
singulorum vires, et foecundi fontes ex pumice. Nunc dignatus es copiam mihi facere Diei vitac tuaeGa naar voetnoot1), quo nomine tibi habeo gratias. Affecit me quam plurimum ejus lectio. Quam in illo omnia accurata, tersa, arguta, augusta, et ad palatum illorum, qui fastidiunt omnia praeter pavonem rhombumque! Sed voluptatem istam excepit dolor haud parvus, tum quod insignis isthaec tela a tam praeclaro artifice pertexta non est, tum maxime quod occasus illustrissimi siderum Stellae tuae nobis illud desiderium reliquit et metrorum tuorum filum abrupit illa, quae et ejus vitae Parcarum manus dura, immitis. Sed quid et tu pergis crudelis esse in haec ingenij tui monumenta? Cur tam longis tenebris premis hos foetus, quibus lucis usuram jam dudum debes? Cur, qui aliorum tilijs vitam dedistiGa naar voetnoot2), cujus terminus non erit, nisi qui et universi, suffocas tuas? Cur me omnibus horis ambulatum deducis sub illarum umbrâ, non sub harum? Legi quidem ego tuum Vitaulium et relegi, et jam tertio hoc operis dimidium tui, sed fortasse et cras illud velim aut perendie, sed non licebit, quia hactenus non libuit tibi ut parabilia, ut comparabilia essent, uti ad circum jussae prostare puellaeGa naar voetnoot3). Non habeo, nec habet bibliopola TryphonGa naar voetnoot4). Si aequum est, ut aliquando satisfiat desiderio amicorum, et tanti tibi est demereri illos, qui te tuaque amant et colunt, cur non das cito quod dandum est? Scrupulos quos hic vides nolim te offendant; injeci illos, ut specimen exhiberem attentionis meae in legendo, quae in tuis ubique requiritur, si in penum tuum penetrare, neque contentus ossa lambisse medullam ipsam haurire velit lector. Addidi et versiculosGa naar voetnoot5) exemplo illorum, quibus ante plures annos obtigit hoc boni, quod mihi nunc, eosque paucos, sed qui justum numerum faciunt. Agnosce in illis affectum meum et vale. E secessu meo Ockenburgico, XIV Calend. Octobris (= 18 Sept.) Ao CIƆIƆCLII. |
|