Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4855. Aan Anna Maria Schurman. (K.A.)Scribe tui gregis hanc, uno verbo, praestantissimam virginém, quam si ab ingenio commendem omnium bonarum rerum capacissimo, a modestia et humanitate utraque exemplari, a pietate supra caeteras virtutes singulari, injurius quodammodo sim et supervacui sermonis. Famae id commissum esto. Hanc si praesentiâ minuit, per me licet ut cum ipsa sim tiro tuae semper amicitiae. Nihil est quod gravius utrivis imprecer. Dum tamen profiteor, quâ hanc humanitate exceperis, in me collatam fore, ne indignare, si mei philosophi tria verba adscribo, et hoc audacule te doceo: qui mihi prodest, ut per me prosit et tibi, non dedisse beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit. Explicabis hoc tibi, mox atque Mariam CasembrotiamGa naar voetnoot6) perspexeris. Id unum | |
[pagina 491]
| |
ut facias, a te contendo, de ijs quae sequuntur valde securus. Vale, saeculi illustre sidus. Scribo raptim quod cominus expositurus eram, nisi me vis major aureae servitutis procul a vobis abegisset. In vero Batavorum oppido Neomago. Postrid. Id. Sext. (= 14 Aug.) CIƆIƆCXLIIX. |
|