Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4548. Aan P. ScriveriusGa naar voetnoot7). (K.B.)*Aras hasce Neptuno et Nehalenniae sacras, Domburgi nuper, Principis mei territorio, effossas mitto at te, animo partim meo, partim Suae Celsitudinis mandato morem gerens. Dum enim de Nehalennia, hactenus nobis inaudita, varie fabulamur aut conjicimus, visus tu poeta es prorsus ad eam rem unicus, qui nodum solvas et, quam reverentiam novo numini debeamus, pro autoritate statuas et injungas. Allusimus nonnulli ad Belgicum idioma ac de Net hael inne, sive Niew hael inne nescio quid ausi fuimus somniare. Mihi vero τὸ νεαλὲς succurrit, et sive id recenter captum, sive salitum indicare velis, ad originem huius nomenclaturae manu ducere visum est. ᾽Επέχω tamen, donec tu, docte Trebati, vel potiora monueris, vel hisce mecum uti voles. Vale, vir praestantissime, ac tui gregis scribe ..... Hagae Com., XV Feb. CIƆIƆXLVII. |
|