Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4532. G. WendelinusGa naar voetnoot1). (L.B.)Ante aliquot istos dies remisi ad Coolsium tuum meum chronicum Diestense, quod te iam non sine voluptate credo accepisse, admonitum, quanta fuit Diestensium haeredum, hoc est Principis celsissimi tui, quanta Seleheimia tua decora, quae ego porrho pergo extollere magis magisque, ad singula fere momenta novis indicijs se mihi undique insinuantibus, et de quibus tandem certus fio, non alio loco latas Leges Salicas, quam quo dudum indicinam feci. Poscebas tu, darem hanc operam tibi; ego vero a te peto, ut in tuum sinum sinas me hoc gaudium effundere, prius tamen consilij mei conscium incoram - cum te Selehemi venerabor aditiali tuo illic die - explicandi, quod iubeat Deus brevi me videre! Inter haec si quid a Golio nostro es nactus, quod ad me possit mitti, beabis si mittes; beabor imo, si te ipsum prius - quam ab illo quidquam - videam et Principem tuum Diostiensem in ipsa urbe Dioste, quae circa annum 520 fratres duos dedit Eucherium et FalconemGa naar voetnoot2), Tongrorum succedentes invicem episcopos, comitis tune Diostiensis filios; quod nuper admodum didici, ut et illud, quod Zuendiboldus, rex Austrasiae sive LotharingaeGa naar voetnoot3), anno 898 excussit de manu episcopi Tongrensis - hoc iam tum erat Leodiensis - certa mancipia et ingenuos declaravit, ac si .....Ga naar voetnoot4) numquam fuissent, idque secundum Legem Salicam. Actum Diostae. O mihi tam longae! Tam longae utinam Puteano! cum quo excessere omnes. Defleo veris lacrumis amicam domum, eheu hoc Palladio vacuam, imo desolatam; hoc unum possum ..... Wûst Harcâ, Wusegasti quondam domicilio, V Kal. Feb. (= 28 Jan.) 1647. |
|