Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4512. G. WendelinusGa naar voetnoot1). (L.B.)aant.Diestense chronicon, quod hic iam habes, sub finem Augusti curavit exscribi Coolsius, virorum nobilissime, tuus; illud ego ad aedes meas detuli lecturus, et quidquid eius ad institutum meum faceret exscripturus, ac per idem tempus vocantibus me Puteani τοῦ μακαρίτου literis suavissimis ad encoenia Lovaniensia, dum illic sum, et Bruxellam cogito nihil aliud quam excurrere, invenio illic quae adversum Vindicias Hispanicas ChifletijGa naar voetnoot2) scripsit assertor Gallicus M. Antonius DominicyGa naar voetnoot3), vir certe facundus, in quo quidem opere, etsi me nominatim non interpellat erroris aut mendacij, arguit tamen tacite vocalis, ubi pertendit scilicet Legem Salicam omnino latam trans Rhenum in solo Germanico, non intra Mosam et Scaldim, et decus hoc a nobis abdicat, neque tamen suis vindicat, satis sibi egisse ratus, si nobis aegre faciat, quod certe non facit. Nam sane dum editionem primam illam expendo, quam ex Fuldensi Bibliotheca expromsit HeroldusGa naar voetnoot4), et ad singulas paragraphos lego Malbergorum nomina, illa ego loco ferme omnia invenio intra nostram Taxandriam, sive, ut nunc loquuntur, Kempiniam. Itaque Bruxellae apud Chiffletium haesi tres totos menses huic indagini curiose impensos. Editionem, spero, videbis propediem. Interim autem dum illic sum, Lovanij cum Puteano excessere omnes, et chronicon tuum domi, procul me agente, iacuit, quod nunc cum meae culpae agnitione precatorem mitto ..... Hercâ, Nonis (5) Ianuarijs 1647. |
|