Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4357. Aan F. VautierGa naar voetnoot2). (K.A.)Temperamento sum praecipue bilioso, in spleneticum inclinante, unde obstructionibus viscerum et susurris cerebri vaporosis, etiam hemicraniis et similibus incommodis affligi soleo. Oculis naturâ patulis et prominentibus, quo facilius in quasi-myopiam, ut tales solent multâ lectione et scriptione, sensim tamen et per exigua incrementa incidi. Accesserunt, sensim quoque et inde a triginta quidem annorum intervalloGa naar voetnoot3), muscae, retia, filamenta, guttulaeque volitantes, varijs nexibus implicatae, et cum oculorum singulis motibus importune agitatae, quasi sordes videas a fundo lagenae cum vino vapido concussas et varie sparsas. - Tandem nunc in oculo dextro punctum album circa medium pupillae fixum apparuit, qui oculus, ut prae altero semper afflictus fuit, hac suffusione nunc quoque sic impeditur, ut literas nisi grandiusculas aegre discernat. Potuit hoc punctum ante complures annos extitisse, a me autem nisi ante annum non fuit observatum, a quo tempore licet plane non videatur increvisse, in aperto tamen aëre ambulanti summopere est molestum, facitque ut, praeter filamenta quae dixi, trans fumum aut nebulam oculus iste omnia videatur intueri, neque prius illa cesset molestia, quam aut sub umbram, aut sub tectum concesserimGa naar voetnoot4). Fecit ea res, ut cauterium, olim in cervice appli- | |
[pagina 313]
| |
catum, deinde neglectum, denuo ante annum aperiundum duxerim, cuius beneficio, licet satis magna vis humorum emungatur, fateri cogor, fieri id sine ullo satis hactenus perceptibili oculorum levamento. - Quaero, quid consilij porro instituendum sit, quo mali incrementis obviam eatur. Quaero item, num propter ea, quae circa diaetam et visceribus cerebroque exonerando et confirmando praescribi possint, topice etiam quid adhiberi valeat, cuius vi trans corneam (?) sperandum sit sordes hasce aliquatenus posse dissipari, aut uberior effluxus earum interrumpi, et numquid hic spagyrica (?) suppeditare possit, quod vetus medicina frustra tentaverit. 21 MaijGa naar voetnoot1) 1646. |
|