Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4302. J. van der BurghGa naar voetnoot5). (L.B.)Litterae, quas nuper indignabundus ad te dediGa naar voetnoot6), vir nobilissime, si ad manus tuas pervenerint, salva res est; metuebam enim ab interceptione; traditas autem ex eo autumo, quod ab illarum missione ingens malacia meis curis successit, quam nemini nisi tuae curae acceptam refero. - De publico negotio non est quod dicam; at quidem de otio, quo, dum Hagae deliberatur, omnes diffluimus, hactenus in praeliminaribus et illis, quae nihil ad edictum praetoris, versati sumus, ac etiamnum in limine subsistimus; ita ut historiae huius pacificationis vere inscribi posset: Nihil, seu res gestae in negotio Pacis Monasteriensis. Interea nos tanquam in hara saginamur, cui certe haec civitas non absimilis est, et si nutrimentum aliquid ad genium hominis et naturam confert, vereor, nos omnes brevi Ulyssis socios futuros ..... Vale, vir nobilissime, et me amore tuo dignere. Datum in hara Monasteriensi vel, si mavis, in congressu celebrium λογοποιῶν. VI Cal. Apr. (= 27 Maart) CIƆIƆCXLVI. |
|