Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4226. J. van der BurghGa naar voetnoot1). (L.B.)Quamquam non ausim sperare negotium illud, de quo cl[arissimus] Vicofortius nuper ad me scripsit, confieri posse, non minorem tamen tibi habeo gratiam, quod dum Illustr. D.ni Plenipotentiarij deliberarent super electione eius, qui ipsis a secretis esse possit, amicam mei mentionem inijcere dignatus sis. Si recte calculum posui, credo AquiliumGa naar voetnoot2) mihi praelatum iri, memorem Junonis ob iram; nunquam enim mihi recte convenit cum istius Divae avibus; Aquilio nihil detractum velim, sed num me instructior sit ijs partibus, quae ad spartam illam exornandam requiruntur, illorum qui me recte norunt iudicio relinquo. Avide amplexus fuissem istam provinciam, ut me expedirem ex eo loco, ubi nec pietatem, nec amicitiam colere tutum est; si aliter cessit, ego me mea fortuna involvamGa naar voetnoot3). Intra decenniumGa naar voetnoot4) spero me te visurum, quod quidem inter praecipuas felicitatis meae partes deputo ..... Leodij, XVIo Decb. 1645. |
|