Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3941. G. WendelinusGa naar voetnoot9). (L.B.)Quas mihi laetitias insperatas pleno dimensi(?) in sinum effudit tuus, vir nobilissime, CoolsiusGa naar voetnoot10), cum te renunciavit Sale-Heimi toparchamGa naar voetnoot11), etsi ob- | |
[pagina 145]
| |
mutui gaudio, si tamen eas vel nunc narrare occipiam, fecero quod ebrij solent, quibus temulentia stimulat loquentiam. Enimvero ebrium me tanto isto gaudio - nec pudet - fateor, ac neque iam vel eius capiendi, vel - utut captum feram - eloquendi compotem. Summa eius est, quod iam porrho scio, apud quem dissertationem instituam, quem iudicem deligam diatribae iam adfectae De natali solo legis SalicaeGa naar voetnoot1). Rem altissima ignoratione dudum sepultam primus ego intra istos quindecim annos protraxi in lucem, atque, ut fit, colloquia conserendo cum amicis feci communem, ostendique Francos Salios - AmmianoGa naar voetnoot2) commemoratos - ausos quondam in Romano solo prope Toxiandriam locum habitacula sibi figere, quorum etiam legationem Iulianus, anno 358, cum Tongros venisset, audivit, illos ipsos esse, qui hodieque Seleheim incolunt, accolunt, confines non vico ignobili aut ignorabili, sed pago amplissimo Tessender-loo. Nam et ex adversa Seleheimo ripâ Tamerae fluvij - qui Tabuda est PtolemaeoGa naar voetnoot3) - Salicus vicus adiacet Zelck, et Hercam inter et Luminium protenduntur prata Salia - die Seelbemden - et quod agri superiacet inter Halonem - Halen - et Hercam Francia vocatur - het Vranckryck hodieque. Praelibationem Vindiciarum Lotharingicarum anno superiore Chifletus edidit. In illis a me haec ipsa professus accepisse, gloriam tamen fecit suam, cum Wosgastum, Bodegastum, Salegastum, Windegastum ex villis Bode-Heim - Bautershem - Sele-Heim - tuo ecce Seelheim - Winde-Heim - Wintersheim agnoscis, sive Wintershoven - convenientes ad tres Mallos ostendit his ipsis in locis Salicam legem perscripsisse. Macte, vir nobilissime, tua ista gloria, quod ampliorem eam refundis loco nobilissimo, quam ab illo accipias. Ego recte Mactum me audentiâ praedico, aliquando plenioribus buccis ista praedicandi, ubi tu favere te affectui significabis tuo, vir nobilissime, atque exhinc Comes de Seelheim. Ex aedibus Coo[l]sianis, Distio, Cal. (1) MajisGa naar voetnoot4) 1645. |
|