Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3884. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Redeunt ad te, nobilissime Hugeni, Dies tui FestiGa naar voetnoot5), verum diffusi in τὰ ἕϰαστα, ne temporum iniuria pereant, quae a pluribus asservari possunt. Secuti sumus autographum tuum, quoad per humanam sedulitatem et curam fieri potuit; licet de dispunctionibus, et syllabarum compositione, et litteris in fine duplicandis vel non, controversiam mihi moverint grandes critici. Sed minus curant illa philosophi Reales, et istos Nominales cum Thoma AquinateGa naar voetnoot6) iubent suis facetijs gaudere et securos frui. Ea forma excusi sunt, qua a te scripti, ita ut suspendi possent singula lemmata et iuxta se invicem affigi parietibus et legi. Cum Tessela commissus es:
Egregiam vero laudem, si lactea possit
Tessela Constanti succubuisse viro,
Et mater cessisse Patri; expectanius amici
Praemia, quae victa de Babylone feres.
Respondisti apte ad epistolamGa naar voetnoot7), sed nondum ad viduae epigramma acre satis et salsumGa naar voetnoot8). Non est ἄϰολος, quicquid tandem de lite sine bile glorieris. Ego extra teli iactum in vestra pugna nolo esse a partibus secundus, ne utrinque vapulem; malim ego viduam istam amare innoxie, quam stylo pungere. Duo cum faciunt idem, non est idem; albae gallinae filius es apud Tesselam et a Jove nutritus; uris illam et secas, et illa te, et mutuo palpum obtruditis. Pelias hasta estis uterque; profitemini amicitias, officia et utilitates, quales ex hostibus petuntur, et eadem linea caeditis inque vicem praebetis crura sagittisGa naar voetnoot9). Sub mellitis verborum globulis miscetis aconita. Breviter, comoedi estis, et peruncti fecibus oraGa naar voetnoot10); alij estis, alij videmini. Quos cum domina Osmalia commutasti versusGa naar voetnoot11), intelligam, ubi reversus ad nos fuerit | |
[pagina 123]
| |
Satrapa. Hic in praefecturae suae urbibus iam ponit et tollit secures. Marinum magni facio et inter summos seculi nostri poetas loco; redibunt ad te Osmaliae lusus de Hippocrena, Hippocrate et Hippocratico nectare. Caveat sibi a Pegaso, nam caballus est. Reliqua ex dono tuo apponam meis. Si plura exemplaria poematum tuorum petas, mittam ........ Amstelod., XXVIII Jan. CIƆIƆCXLV. Trecentos istos accepi per D. Vicofortium. |
|