Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3882. Aan C. Barlaeus. (K.A.)Quid mihi cum Pasgeldio intercesserit, ab eo tempore, quo gynecaeum illud una lustravimusGa naar voetnoot3), doleo tibi apparere non posse genuina phrasi. Enimvero Gallice provocato ijsdem armis pugnandum fuitGa naar voetnoot4). Breviter, rem cum virgine rursus habui, Osmalia puta, quam inter praestantissimas sorores eminere aiunt, quibus propius innotuit, quantum lenta solent, caet. Adhibe Hoofdium interpretem; haec sunt, quibus invitandus ad ridendum videbatur. Caeterorum, ut soles, ipse te benignum lectorem praesta. Accessit inter plura epigramma meum Italicum in incendium vestrum, quod hic alicuius praetij habetur. Addo versionem propriamGa naar voetnoot5), ne quis me distorqueat duro sermone, qualem nuper experti sumusGa naar voetnoot6). Hic monendus es - neglexi hactenus - nunquam id cogitasse me, Pontificios templum incendisse, ut ascribere videris pueritiae meae. Roman combustricem sic alloquorGa naar voetnoot7), quasi indigne rideat Ecclesiae novae incendium, quae veterem primitivam, orthodoxam, nostram exurere ipsa solet. - Addo denique MariniGa naar voetnoot8) longe praestantissimum epigramma, quod meo item more vertiGa naar voetnoot9), ut ex ungue judices, quantus hic leo sit, cuius universam Posticum, volumen sic inscriptum, ejusmodi delicijs refertissimam habes. - De Tessela quid sentisGa naar voetnoot10)? Ut animum superstitiunculis, stilum quotidie pluribus pluribusque tenebris implicat, intricat, involvit. Dictionario ad haec opus esset, quanquam videmus, nunc plura assequi. Rogavi hisce mensibus hybernis ad me excurreretGa naar voetnoot11), neque enim Amstelodami aut Mudae conventurus isto vere, prout ingruere rei bellicae tempestatem video. Expecto, quid ab animo tuo impetratura sit. Tu vale, et tantum simul nimbum inficetiarum boni consule. Nihil reposco praeter | |
[pagina 122]
| |
schedas Gallicas, quas Catsius hactenus detinuit, plurimi autem quotidie molestissime expetunt. Hagae Com., XXV Ian. 45. |
|