Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 104]
| |
3849. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)*aant.Nimium vos benignos interpretes datis interpretatiunculae, mihi quidem momento desultorio et nullo pene negotio effusae. Excudendae autem, quo per ora virum volitet, cave potestatem cuiquam faxis. Est haec subitae rescriptionis causa potissima, absque qua fuisset, poteras silentio expectari, quando te propediem polliceris. Veni vero quantocyus. Visemus ad Penelopen proci, una cum Vicofortijs o. et a., sive mavis α ϰαὶ ω, et explorabimus, uterone laboret an utro. De Tessela item infatuata gryphulis pontificijs coram sermo erit. Ad ea, quae de ineptijs vestrorum hominum scribisGa naar voetnoot2), sic repente lusi: Ampullatarum vaegrandiloquentia vocum, caetGa naar voetnoot3). Vale; pluribus occupato non licet. Terribile hodie problema, quadrandum circulum habeo, procerum nostrorum de curia plus quam decuriam orbiculari mensâ excepturus, quos ibi pasco, scilicet, meâ quadrâ. Hagae Com., XIII Dec. CIƆIƆCXLIV. |
|