Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3812. Aan Cl. SalmasiusGa naar voetnoot8).*Gravi vulnere de coelo tactus esGa naar voetnoot9). Sed qui te dicendo hactenus mirabilem praestitisti, nunc denique et agendo stupendum das. Cuiusmodi enim illa sunt, a gemino funere charissimorum pignorum tam subitâ fortitudine | |
[pagina 91]
| |
tibi imperare, ad te redire, ad amoena studiorum, ad ipsas Musas, plane quasi nihil contigisset, et perstrictus tu quidem levi fulmine, non laesus esses. Macte, mi heros, ingentis animi generositate invictâ et, si amicos etiam pateris de suo conferre, quod ad nobile institutum faciat, et avocando tibi ab inutili dolore, ecce meam inter primos curtam supellectilem excutio, ut, si ridendi horae nondum rediere, certe ridentem verum dicere audias, et cum novo Pontifice meo more garrientem, quin imo de electione capularis Papae disserentem, ut qui Pasquino et Marforio maledicendi voluptatem eminus invidere audeamGa naar voetnoot1). Adjicio sententiolam de comaGa naar voetnoot2), quâ, si te satius assecutus sum, gravis controversia dirimi possit. Ignosce nimiae libertati. Statueram Hagâ demum his te nugis obtundere. Invitavit ingenij illa tui alacritas, ut jam nunc illas repraesentarem; deinde novitatis gratiam captare visum fuit, cum ex itinere destinaverim Zulichemum excurrere, Hollandiam non visurus, nisi octiduo post victorem Principem ..... Bergis ad Zomam, XVIII Octob. MDCXLIV. |
|