Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3484. J. SmithiusGa naar voetnoot3). (L.B.)aant.Meis iterum, vir nobilissime, apinis seria tua interpello. Vides hic carmen, quale nuper Goricomio et Edamo, nunc Noviomago a me datum. Majus Batavorum quod paravi oppidumGa naar voetnoot4) Amstelodamum ad Jac. LaurentiumGa naar voetnoot5) misi, Blaeuwio typographo exhibendum, qui unus Amstelodamemses inter de eius editione cogitat; dispiciat, quaternis, an octonis foliis, et quo meo aut commodo, aut incommodo imprimendum censeat. Tua hedera in operis frontispicioGa naar voetnoot6), tabella meae olim a te grytariothecae, capiti, quod de ruderis agit, cum responso ad eam meo adpensaGa naar voetnoot7). Cum veterum recentiumque authoritatibus dissertationem claudo; HaemrodioGa naar voetnoot8), JunioGa naar voetnoot9), SchriverioGa naar voetnoot10) Huygenii quae Vornensi ab insula venit epistolaGa naar voetnoot11), ut agmen claudat, jungitur. Sic tuis magis quam cuiusquam alterius, aut propriis splendeo plumis, si tamen splendeo. Nunc super dedicatione laboro. Amplissimo D. VerboltioGa naar voetnoot12) incriptio quam vides non satis placet; suadet pro una geminam ut dem, aliam Illustrissimis DD. Ordinibus, aliam seorsim senatui nostroGa naar voetnoot13). Nolim prudens in decorum hic peccare. Facile erit aliam addere. Sed an et satis pro decoro, uni operi aut opusculo dedicationem non unam praefigere? Alter forte ordo omitti poterit. Sed uter? Causae sunt mihi non unae, quae utrumque hic ordinem ita spec- | |
[pagina 472]
| |
tant, ut alternans inter utrumque incertus plane ferar, et neutrum praeterire optem. Potior in omnibus istis mihi sententia videtur, quae amicorum, aut ut confidenter dicam, tua erit. Conferet super ea tecum, si utrique integrum erit, D. Verboltius. Verbum ergo non addam, praeter solenne illud ..... Noviomagi, A.o CIƆIƆCXLIV, 8/18 Martis. |
|