Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3468. G. GentiusGa naar voetnoot5). (L.B.)Ultimas, quas ab optimo viro Anslonio habui literas, fuere tristissimae, morbi illius atrocissimi, mortem minantis nuntiae. Qua insperatissima fama, veluti fulmine quodam, perculsus, saepius ingemui, utinam meo obitu tanti viri vitam retinere possem, ut qui me propter fidem virtutemque illi perspectissimam, perinde ac oculum suum, amabat; faxit Deus, ut pristinae valetudini sit restitutus. Tristissima quidem moestae illius familiae signa certissimum mihi ipsius praesagiunt obitum, quamvis ille tredecim diebus ante mihi scripserit literas amoris plenissimas, quibus jusserat, ut hoc anno 44 mille imperiales in lectissimos libros rariorisque notae res impenderem, et me ad iter in Arabiam, Aegyptum, Abessinorum regnum, Persidemque accingerem, quod mihi linguarum morumque harum gentium experto erat perfacile. Sed insperatissimo ipsius obitu ruunt omnia, meum succiditur stipendium, vertitur fortuna, tot coepti labores Christiano orbi utilissima consternuntur, ipseque in felicissimo studiorum meorum cursu ope destituor, perinde ut navis velis, aut aedes splendidissima tecto. Nonne cuivis, illustris vir, iniquum durumque videatur, me veluti pretiosissimam navim velorum inopia perire, aut splendidas aedes tecti penuria ruere debere? Quae causa est, ut has impudentes et infamiae meae plenissimas ad te dare debeam, perinde ut inops, furentibus maris irati undis obrutus, cuiuscunque fidem implorat, etiam atque etiam rogans, ut favore tuo incomparabili, quo sempersolitus virtutem, gravissima hac procella juventutem nostram serves, fidem, virtutem, studia, servitiaque nostra excipias, quae tibi, illustris vir, ingenue offerimus, tu benigne amplectaris. Possum in multis magni momenti rebus gratissimam praestare operam, ut qui linguarum orient[alium] beneficio in hac aula magnam contraxi amicitiam, duce legato illo TurcicoGa naar voetnoot6), quicum, uti notum, excessi. Doctrinae | |
[pagina 464]
| |
antistites me impensissime amant et quaecunque docent, quod credo nulli Christianorum hactenus factum esse. Me certe si foveas, virtutem te fovere testor, cui sum addictus, toti Christiano orbi incredibile officium facies, exanimes tanti viri obitu nostros labores animabis; habetisque illum, qui coeptam aulae huius descriptionem continuet, et te multis raris afficiat, quae calamo fidere temerarium est; requirunt enim incognitum literarum genus, quod contracto literarum commerico illustri tuo nominiGa naar voetnoot1) transmittemus. Mihi enim stat sententia, non nisi locupletissima doctrina instructum ad vos, veluti patrios lares, remeare. Sequuntur res in hoc orbe nuperrime gestae, historia scilicet de nece, proregiGa naar voetnoot2), qui imperium per quadrennium administravit, pridie Calendas Februarias, die dominica, hora decima, illata. Res ita [se] habet. Prorex nomine Mustapha, aetate annorum circiter quinquaginta, nonnullos regiGa naar voetnoot3) dilectissimos - ipsam scilicet regis matrem, ensiferum et consiliarium intimum - sibi non adeo infensos, quam rerum suarum inspectores observatoresque, dolo fraudeque aggressus, ipsis exitium est molitus, ut scilicet sublatis illis potior sibi in regno authoritas, nemine utpote obstante, aut quidquam rerum suarum ad regem deferente. Proinde militem, qui in Janizaris consistit, illiusque tribunos auro 400000 imper[ialium] corrupit, ut illi ante tribunal, ubi jus dicitur, ductas personas furibundi a rege requirerent et ferocissime discerperent, prout horrenda aliquot ediderunt exempla tempore Muratis et Osmanni. Quando enim in tribunali jus dicitur, militaris ordo inermis, 5000 aut 6000 Jenizari tutum senatoribus praesidium in vestibulo praestolantur, ubi etiam pro more, regio splendore cibantur, ferculis appositis certatim accurrunt et alacerrimi vorant. Cum vero motus tumultusque parturiunt, ad capiendum cibum torpore quodam segnescunt, aut fercula plane reijciunt; utrumque certissimus militaris rabiei index, cujus causam rex rogare, ipsi minaces proponere, et in quos saeva illorum exarsit rabies, feroces a rege requirere solent et spectantibus omnibus dilaniare. Miles jam corruptus, paratae fraudi dies paratus, scilicet Martis in Nonas Februarias incidens. Verum fraus a quodam militum tribuno, nomine Musladin Haga, pridie Calend. Febr., die sabbathi, regi detecta est, quod statim prorex ex delatoribus suis, quos habebat inter aulicos, rescivit. Hinc fraudem callido consilio diluere studet, literas supplices conscribit, quas fatali die dominico regi in tribunali dedit, argumenti sequentis. Miles motus seditionisque signa monstrat; causa nulla est alia, quam personae superius laudatae; se itaque regi consilium dare, ut saluti illorum consulens matrem in Cyprum mitteret, ensiferum Aegypto praeficeret. Rex aliter doctus literas illius rejecit, jure dicto, cum senatores digrederentur et prorex jam in aulam suam pervectus esset, rex proregem accersit, qui equum conscendens regem adijt; jam procella in ipsum detonat; rex regni sigillum, quod prorex collo aspensum gestat, requirit; prorex se daturum respondet, sed non praestat; rex iterat; alter denuo annuit, sed non dat. Cum ille sigillum non daret, rex signum dedit hortulanorum praefecto, ut proregem necaret, quod ipsum prorex animadvertit, sed animadvertisse dissimulavit; digressus a rege cum praefecto in conclave illius secedit et pro more considet, dissimulante necem utroque. E vestigio rex praefectum revocat, rogans, utrum executus sit sententiam, quam si non executus esset, subito | |
[pagina 465]
| |
exequeretur. Praefecto regem adeunte, prorex e conclavi egreditur et equum, quem pro solito in quavis aulae porta habebat promptissimum, conscendit; janitores viso prorege portam aperiunt. Quam egressus, incitatissimo cursu in aulam suam aufugit, toga pileoque suo Turcico, insolito isto cursu, amisso. Latus in aulam, portam claudit. Interea redit a rege praefectus, ut exequatur sententiam; proregem aufugisse videt, quem e vestigio armata hortulanorum manu persequitur. Ad aulam perveniunt clausam, quam undique obsident, ne aufugeret; portam effringere conantur. Prorex quam primum in aulam perlatus vestes mutat, barbam praecidit, inconditam mitram capiti imponit, servilem togam amicit, deinde in superiorem aedium partem conscendens, ruptis fenestrae ferramentis elapsus, servilis equisonis specie. Hinc per contigua aliquot domorum tecta progressus, se per caminum in vacuam inveteratamque aediculam demisit. Interea temporis hi armata manu aulae fores effringunt, irruunt, quaerunt, nullibi inveniunt; urbis portae claunduntur, ne forte evaderet. Nesciebatur ubi esset; rex minatur praefecto, nisi intra horae spatium inveniretur, se illum interemturum. Sed prorex, per tecta ambulans a femina quadam conspectus, proditur: comprehensus itaque in aedicula a duobus hortulanis, stricto pugione alteri tres digitos abscidit, alterum circa tempora pupugit. Mox adfuere plures, quorum unus fortissime renitenti gravissimum vulnus in capite securi inflixit. Hinc manibus datis ligatus. Mox equo, pro more, advehitur praefectus, quem orat, ut se vivum ad regem perducat; ille negat et in altum sublatis literis Hem, imperium regis exclamat; itaque obstructis faucibus in publico, ubi comprehensus, circa horam decimam suffocatus. Gravissima voce bis in istis angustijs exclamavit, et expiravit. Cadaver ad regem delatum, qui illud intuitus mox ad aulam remisit, ubi ad indusium caligasque internas exutus, in publicas sordes juxta aulam suam projectus est. Circa vesperam barathro inveterato, uno crure fracto, impositus, ab aliquot Judaeis in sepulcrum sibi ante triennium splendidissime extructum latus humatusqueGa naar voetnoot1). Nemo est, qui mortem illius miseretur. Causas, hic longum, in nostra fusius narrabimus historia. Comprehensi aliquot tribuni fraudis conscij, qui eodem modo deleti, bonis ablatis. - Iuvenis Persarum rex, nomine Achbas, qui circiter biennium regnum administravit, diem suum obijt, cui successit frater admodum adolescens, cujus nomen ignoramus. His, illustris vir, vale et me favore responsoque tuo refice; literae Venetijs committantur S. Giovanni Tayspiel, mercatori Scoto, qui semper ad me Anslonij viri optimi destinavit; alioquin nescio, an invidia, an magna aviditate multae ad me supprimantur literae. Constant[inopoli], in aedibus prolegati nostri, decimo Cal. Martias (= 20 Febr.) anno 44. Cum hasce exarassem, cepi consilium aliud, et quae molior exposui serenissimo Principi Auriaco utrique, majori et minori; non dubito, quin illi sint adjuturi studia mea, praesertim si tu, illustris vir, causam meam apud utrumque adiuves, quod enixissime rogo. |
|