Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3314. Aan D. GraswinckelGa naar voetnoot4). (K.A.)aant.De tribus quaestionibus, vir maxime, Davo mihi in hisce, non OedipoGa naar voetnoot5), propositis, poteram, solutâ alterâ, ad caeteras duas respondisse videri, cum nec prima mei captus esset, nec tertia post secundam utilis vel necessaria. Ab hac secunda vero poteram e vestigio me expedire simplici negatione, ut quâ nihil verius esse constaret mihi longo usu - nisi quis breviculam censet XIIX annorum splendidam servitutem - sed plenissime satifaciendum ratus τοιούτῳ ύοι et mihi, adortus, mihi crede, hominem sum quâ caesim, quâ punctim, quâ per cuniculos et viam apertam, si forte quid exsculpi posset, quod vel nutu, vel reflexâ voce certiores nos quam dudum faceret. Quid dicam? Frustra fui, nec quidquam retuli, nisi quod non petebam, non enim quod quis eligat nisi propositis eligendis. Si tamen addo, bene tibi velle magnum Principem et saepenumero sermones illi mecum de te fuisse, quibus te interesse nec ratio sinit nec tuus pudor, nec proinde me videre minus de illo speres quam quotusquisque rivalium, rogo te, ut ex animi medulla tam hoc facere me confidas, quam a te postulare, ut me amare pergas et credere ..... Assenedae, Prid. Id. Quint. (= 14 Juli) 1643. |
|